<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:45-52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:45-52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="45" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam
<milestone unit="section" n="2"/>
de rebus vel tacendis vel prodendis. tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset,
<q>Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus et, si di voluerint, in prima mansione mansurus,</q>
deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda, et id quidem eo
<milestone unit="section" n="3"/>
usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. iam
<note target="n18.268.3"/>
enim inde tacebatur, et omnes operam dabant
<note target="n18.268.4"/>
ne
<milestone unit="section" n="4"/>
dispositionem Romanam barbari scirent, certum est autem eum numquam id quod proposuerat fefellisse, cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis
<note n="n18.268.1">agonis Mommsen; agnos P, susp. by Peter.</note>
<note n="n18.268.2">pecuniam ex uectigalibus P; pecuniam del. by Salm. and Peter.</note>
<note n="n18.268.3">et iam P.</note>
<note n="n18.268.4">operam dabant Editor; ambulabant P, susp. by Peter; et omnes amb. dei. by Jordan. </note>
<pb n="p.270"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
omnia venderentur. quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire videantur et habeant unde vel gratiam vel pecuniam requirant.
<milestone unit="section" n="6"/>
Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit—ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare vel praepositos
<note target="n18.270.1"/>
facere vel procuratores, id est rationales, ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis probaret manifestis rebus, si non probasset, subiret poenam
<milestone unit="section" n="7"/>
capitis, dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. </p></div><div type="textpart" n="46" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos qui per se rem publicam gerere possent, non per adsessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere quod nosset.
<milestone unit="section" n="2"/>
Thesauros reppertos iis qui reppererant donavit et, si multi essent, addidit his eos quos in suis habebat
<milestone unit="section" n="3"/>
officiis. cogitabat secum et descriptum habebat
<note n="n18.270.1">propositos P, Peter. </note>
<pb n="p.272"/>
cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat:
<q> Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me
<milestone unit="section" n="4"/>
queraris.</q>
dabat autem haec in beneficiis quae famam eius non laederent: bona punitorum sed numquam cum auro, argento vel gemmis, nam id omne in aerarium reponebat; dabat praeposituras locorum civilium non militum, dabat eas administrationes quae
<milestone unit="section" n="5"/>
ad procurationes pertinerent, rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum compleret, eosque, et
<note target="n18.272.1"/>
si boni essent, oderat, malum necessarium vocans, praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium sed ad iudicium vel suum vel senatus. </p></div><div type="textpart" n="47" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuvent, dicens milites se magis servare quam se
<milestone unit="section" n="2"/>
ipsum, quod salus publica in his esset, aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et
<milestone unit="section" n="3"/>
carpentis vexit et
<note target="n18.272.2"/>
omnibus necessariis adiuvit, et si
<note n="n18.272.1">et om. in P.</note>
<note n="n18.272.2">et om. in P. </note>
<pb n="p.274"/>
forte gravius laborassent, per civitates et agros patribus familias honestioribus
<note target="n18.274.1"/>
et sanctioribus matronis eos distribuebat, reddens impendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent. </p></div><div type="textpart" n="48" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei publicae, quae recusantibus bonis imponeretur,
<milestone unit="section" n="2"/>
sponte reciperet. deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et
<milestone unit="section" n="3"/>
melioribus quam ipse utebatur»adfecit, et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum si vellet
<milestone unit="section" n="4"/>
ire vel ut secum proficisceretur hortatus est. et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam
<milestone unit="section" n="5"/>
fatigatus esset, carpento imposuit, hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum
<milestone unit="section" n="6"/>
ad villas suas ire praecepit, in quibus diu vixit, sed post iussu imperatoris occisus est, et quod
<note target="n18.274.2"/>
ille militaris
<note n="n18.274.1">honestioribus Salm., Peter; hominibus P.</note>
<note n="n18.274.2">quod et P, Peter. </note>
<pb n="p.276"/>
esset, a militibus occisus est.
<note target="n18.276.1"/>
scio vulgum hanc, rem quam contexui Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt.
<milestone unit="section" n="7"/>
contra autem et Septimius et Acholius et Encolpius ceterique vitae scriptores
<note target="n18.276.2"/>
de hoc talia praedicaverunt.
<milestone unit="section" n="8"/>
quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior reperitur. </p></div><div type="textpart" n="49" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Honores iuris gladii numquam vendi passus est, dicens:
<q> Necesse est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos quos, si rapiant,
<note target="n18.276.3"/>
damnare non possim, erubesco enim punire
<milestone unit="section" n="2"/>
illum hominem, qui emit et vendidit.</q>
pontificatus et quindecimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Dexippus dixit uxorem eum cuiusdam Macrini filiam duxisse, eundemque ab eo Caesarem nuncupatum.
<milestone unit="section" n="4"/>
verum cum vellet insidiis occidere Alexandrum
<note n="n18.276.1">et a militibus occisus esset P; del. by Peter'2.</note>
<note n="n18.276.2">uitae scriptores ceterique P, Peter 1; uitae scriptores del. by Peter 2. </note>
<note n="n18.276.3">rapiant Madvig; pariant P, Peter. </note>
<pb n="p.278"/>
Macrinus, detecta factione et ipsum interemptum et
<milestone unit="section" n="5"/>
uxorem abiectam, idem dicit patruum fuisse Antoninum Heliogabalum Alexandri, non sororis eius-
<milestone unit="section" n="6"/>
dem matris
<note target="n18.278.1"/>
filium, cum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit melius esse, ut quemadmodumcumque illic deus colatur, quam popinariis dedatur. </p></div><div type="textpart" n="50" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum igitur tantus ac talis imperator domi ac foris esset, iniit Parthicam expeditionem, quam tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites sed
<milestone unit="section" n="2"/>
senatores transire diceres, quacumque iter legiones faciebant, tribuni taciti, centuriones verecundi, milites amabiles erant, ipsum vero ob haec tot et
<milestone unit="section" n="3"/>
tanta bona provinciales ut deum suspiciebant. iam vero ipsi milites iuvenem imperatorem sic amabant ut fratrem, ut filium, ut parentem, vestiti honeste, calciati etiam ad decorem, armati nobiliter, equis etiam instructi et ephippiis ac frenis decentibus, prorsus ut Romanam rem publicam intellegeret quicumque
<milestone unit="section" n="4"/>
Alexandri vidisset exercitum. elaborabat denique ut dignus illo nomine videretur, immo ut Macedonem illum vinceret, dicebatque inter Romanum Alexandrum et Macedonem multum interesse debere.
<milestone unit="section" n="5"/>
fecerat denique sibi argyroaspidas et chrysoaspidas,
<note n="n18.278.1">sororis eiusdem matris Cas., Jordan; uxoris sororis ciusdem P, Peter. </note>
<pb n="p.280"/>
fecerat et phalangem triginta milium hominum, quos phalangarios vocari iusserat et cum quibus multum fecit in
<note target="n18.280.1"/>
Perside; quae quidem erat ex sex legionibus similium armorum, stipendiorum vero post bellum Persicum maiorum. </p></div><div type="textpart" n="51" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Dona regia in templis posuit; gemmas sibi oblatas vendidit, muliebre esse aestimans gemmas possidere, quae neque militi dari possint neque a viro
<milestone unit="section" n="2"/>
haberi, cum quidam legatus uniones duos uxori eius per ipsum obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae,
<milestone unit="section" n="3"/>
vendi eos iussit, cum pretium non invenirent, ne exemplum malum a regina nasceretur, si eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre deinde gratias agente, quem saepe a militum ira obiectu purpurae suae
<note target="n18.280.2"/>
defendit, atque ideo sum- mus imperator fuit quod eius consiliis praecipue rem publicam rexit.
<milestone unit="section" n="5"/>
In procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque cenavit, cum militarem cibum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, cir-
<note n="n18.280.1">in Peter1, Novak; inter P; in terra Petschenig, Peter2. </note>
<note n="n18.280.2">suae Jordan, Peter; summae P. </note>
<pb n="p.282"/>
cumiret prope tota tentoria, a signis abesse neminem
<milestone unit="section" n="6"/>
pateretur, si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur in conspectu eius aut virgis aut condemnationi aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis, cum diceret,
<q>Visne hoc in agro tuo
<milestone unit="section" n="7"/>
fieri quod alteri facis?</q>
clamabatque saepius, quod a quibusdam sive Iudaeis sive Christianis audierat et tenebat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret,
<milestone unit="section" n="8"/>
dici iubebat,
<q>Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.</q>
quam sententiam usque adeo dilexit ut et in Palatio et in publicis operibus praescribi iuberet. </p></div><div type="textpart" n="52" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Idem cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret, et cum dolerent hoc milites factum, persuasit
<milestone unit="section" n="2"/>
omnibus ut modeste ferrent, et eos terruit,
<foreign xml:lang="grc">a)nai/maton</foreign>
imperium eius, cum fuerit durus et tetricus, idcirco vocatum est quod senatorem nullum occiderit, ut Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum
<milestone unit="section" n="3"/>
suorum, severitatis autem tantae fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit, ex militibus Quirites appellans, nec exercitum umquam timuerit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset quod
<note n="n18.282.1">See note to c. xxii. 4. </note>
<note n="n18.282.2">Herodian, vi. 1, 7; 9, 8. </note>
<note n="n18.282.3">See c. xii. 5 and notes. </note>
<note n="n18.282.4">Modelled after the famous incident related of Julius Caesar, that he quelled a mutiny by addressing the troops as </note>
<pb n="p.284"/>
umquam tribuni vel duces de stipendiis militum quicquam accepissent, dicens,
<q>Miles non timendus si
<note target="n18.284.1"/>
vestitus, armatus, calciatus et satur et habens aliquid in zonula,</q>
idcirco quod mendicitas militaris ad omnem
<milestone unit="section" n="4"/>
desperationem vocaret armatum. apparitores denique nullos esse passus est tribunis aut ducibus milites iussitque, ut ante tribunum quattuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem, hique ad domos suos reciperent. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>