<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:13-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:13-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Omina imperii haec habuit: primum quod ea die natus est qua defunctus vita Magnus Alexander dicitur, deinde quod in templo eius mater enixa est, tertio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod ovum purpurei coloris eadem die natum qua ille natus est palumbinum anicula quaedam matri eius obtulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu futurum et cito ad imperium
<milestone unit="section" n="2"/>
perventurum. tum praeterea, quod tabula Traiani imperatoris, quae geniali lecto patris inminebat, dum
<milestone unit="section" n="3"/>
ille in templo pareretur, in lectum eius decidit, his accessit quod nutrix ei Olympias data est, quo nomine
<milestone unit="section" n="4"/>
mater Alexandri appellata est. nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen patri
<milestone unit="section" n="5"/>
Alexandri Magni fuit, fertur die prima natalis toto
<note n="n18.200.1">currerent P.</note>
<note n="n18.200.2">quod om. in P. </note>
<pb n="p.202"/>
die apud Arcam Caesaream stella primae magnitudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambitu
<milestone unit="section" n="6"/>
coronat us. cum eius natalem haruspices commendarent, dixerunt eum summam rerum tenturum, idcirco quod hostiae de ea villa quae esset Severi imperatoris adductae essent, et quas in illius honorem
<milestone unit="section" n="7"/>
coloni parassent. nata in domo laurus iuxta persici arborem intra unum annum persici arborem vicit, unde etiam coniectores dixerunt Persas ab eo esse </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
vincendos. mater eius pridie quam pareret somniavit
<milestone unit="section" n="2"/>
se purpureum dracunculum parere, pater eadem nocte in somniis vidit alis se Romanae Victoriae, quae
<milestone unit="section" n="3"/>
in senatu, ad caelum vehi. ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus;
<milestone unit="section" n="4"/>
et primum quidem sortibus Te manet imperium caeli terraeque intellectum est quod inter divos etiam referretur,
<note target="n18.202.1"/>
Te manet imperium quod tenet imperium. ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum, nam ubi est imperium nisi apud Romanos quod tenet imperium? et haec quidem de Graecis
<milestone unit="section" n="5"/>
versibus sunt prodita. ipse autem, cum parentis hortatu animum a philosophia musicaque ad
<note target="n18.202.2"/>
alias artes
<note n="n18.202.1">referretur Jordan, Peter 2; referetur P, Peter2.</note>
<note n="n18.202.2">musicaque
<add>ad</add>
Jordan, Peter2; et musica quae P. </note>
<pb n="p.204"/>
traduceret, Vergilii sortibus huiusmodi inlustratus est: Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent; tu regere imperio populos, Romane, memento, hae tibi erunt artes pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
<milestone unit="section" n="6"/>
fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret. Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam.
<milestone unit="section" n="7"/>
et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque
<pb n="p.206"/>
muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem
<milestone unit="section" n="2"/>
ordinem purgavit, ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus; nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi
<note target="n18.206.1"/>
necessarium
<milestone unit="section" n="3"/>
hominem, iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum
<note target="n18.206.2"/>
esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret.
<milestone unit="section" n="4"/>
fures iudices
<note target="n18.206.3"/>
iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum,
<milestone unit="section" n="5"/>
annonam militum diligenter inspexit, tribunos, qui per
<note target="n18.206.4"/>
stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali
<milestone unit="section" n="6"/>
poena adfecit, negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit. </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit
<note n="n18.206.1">nisi om. in P1.</note>
<note n="n18.206.2">publicum Cas., Jordan; pupillum P; populi uillicum Salm., Peter.</note>
<note n="n18.206.3">iudices Editor (see c. xvii. 1-2); iudicare P, Peter; iudicata re von Winterfeld, Walter.</note>
<note n="n18.206.4">per om. in P. </note>
<pb n="p.208"/>
sine viginti iuris peritis et doctissimis ac sapientibus viris iisdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae quam
<milestone unit="section" n="2"/>
senatus consultum conficerent, et id quidem ita ut iretur per sententias singulorum ac scriberetur quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque priusquam dicerent, ne incogitati
<milestone unit="section" n="3"/>
dicere cogerentur de rebus ingentibus, fuit praeterea illi consuetudo, ut si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis quales in disceptatione versabantur veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>