<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi013.perseus-lat2:1-11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi013.perseus-lat2:1-11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit Getam et Bassianum, quorum unum Antoninum
<note target="n13.2.1"/>
exercitus alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus,
<milestone unit="section" n="2"/>
Bassianus autem obtinuit imperium, de cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita
<milestone unit="section" n="3"/>
satis dicta sint. huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem
<milestone unit="section" n="4"/>
conciliandum salutaris fuit. non ille in litteris tardus, non in benevolentiis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed sub parentibus, visus.
<milestone unit="section" n="5"/>
denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit, quod populo plus quam amabile fuit.
<note n="n13.2.1">Antoninum ins. by Petschenig; om. in P; Antoninos ins. after Bassianum (1. 2) by F. Rich ter and Peter. </note>
<pb n="p.4"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores
<milestone unit="section" n="7"/>
verberum diu respexit. Antiochensibus et Byzantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium
<milestone unit="section" n="8"/>
crudelitatis causa concepit, quod a parentibus gratia Sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed haec puer. egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum quem puerum scierant multi esse non crederent.
<milestone unit="section" n="2"/>
Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Sullam in conventu plerumque
<milestone unit="section" n="3"/>
laudavit, patre superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit,
<milestone unit="section" n="4"/>
Post patris mortem in Castra Praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis,
<note n="n13.4.1">The rights of Antioch, taken away after Niger's defeat (Sev., ix. 4), were probably restored when Caracalla received the toga virilis and assumed his first consulship there; see Sev., xvi. 8. Byzantium surrendered to Severus' army in 196 alter a siege of nearly three years; see Dio, lxxiv. 10-11. It was then deprived of its rights and ordered to pay tribute, and its walls were destroyed. Its later restoration by Severus is recorded by Malalas, p. 291, and Hesychius of Miletus (C. Müller, Fragm. Hist. Graec, iv. p. 15M). </note>
<note n="n13.4.2">See note to Sev., xiv. 5. </note>
<note n="n13.4.3">See note to Hadr., xvii. 3. </note>
<note n="n13.4.4">Immediately after Severus' death in Britain on 4 Feb., 211, Caracalla and Geta patched up a peace with the rebels and returned to Borne, where they arrived in May. The </note>
<pb n="p.6"/>
atque ita fratrem in Palatio fecit occidi, eius corpus
<milestone unit="section" n="5"/>
statim cremari praecepit, dixit praeterea in Castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice iis gratias qui eum occiderunt.
<milestone unit="section" n="6"/>
addidit denique his quasi
<note target="n13.6.1"/>
fidelioribus erga se stipendium.
<milestone unit="section" n="7"/>
pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus
<note target="n13.6.2"/>
se fidem promisisse liberis Severi, duobus servare debere.
<milestone unit="section" n="8"/>
clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam rediit.
<milestone unit="section" n="9"/>
tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus Curiam ingressus est. hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavit et sic verba fecit.
<milestone unit="section" n="10"/>
questus est de fratris insidiis involute et incondite ad
<milestone unit="section" n="11"/>
illius accusationem, sui vero excusationem.
<note target="n13.6.3"/>
quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidiis liberasse, et illum tamen sibi gravissimas insidias fecisse nec </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
vicem amori reddidisse fraterno, post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit.
<note n="n13.6.1">quasi Peter; quos P.</note>
<note n="n13.6.2">ducibus P.</note>
<note n="n13.6.3">So P coit., Peter1; uero excusationem om. in P1; excusationem sui Peter2. </note>
<pb n="p.8"/>
Inde ad praetorianos processit et in Castris mansit.
<milestone unit="section" n="2"/>
altera die Capitolium petiit, eos quos occidere parabat adfabiliter est adlocutus
<note target="n13.8.1"/>
innitensque Papiniano et
<milestone unit="section" n="3"/>
Ciloni ad Palatium rediit, cum flentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur
<milestone unit="section" n="4"/>
fratris occisi crudelitas. Laetum ad mortem coegit misso a se veneno; ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est.
<milestone unit="section" n="5"/>
ipse mortem eius saepissime flevit, multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, item
<note target="n13.8.2"/>
eum qui imaginem eius honoravit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Post hoc fratrem patruelem Atrum, cui pridie partes
<milestone unit="section" n="7"/>
de cena miserat, iussit occidi, qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium a
<note target="n13.8.3"/>
percussoribus deprehensus
<milestone unit="section" n="8"/>
est et occisus, occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris,
<note n="n13.8.1">locutus P.</note>
<note n="n13.8.2">item ins. by Petschenig and Peter 2; om. in P, Peter1.</note>
<note n="n13.8.3">a om. in P, Peter. </note>
<pb n="p.10"/>
quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita quidem </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
ut videretur a latronibus interemptus. dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisus est. quo facto percussori dixit, " Gladio te
<milestone unit="section" n="2"/>
exsequi oportuit meum iussum", occisus est etiam eius iussu Patruinus
<note target="n13.10.1"/>
ante templum Divi Pii, tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatis reverentia, filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum munus ediderat, interemit.
<milestone unit="section" n="3"/>
iisdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. occisi etiam liberti, qui Getae administraverant.
<milestone unit="section" n="4"/>
caedes deinde in omnibus locis, et in balneis facta caedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuius libri
<milestone unit="section" n="5"/>
plurimi ad doctrinam exstant, in summum discrimen etiam Cilo iterum praefectus et consul venit ob hoc
<milestone unit="section" n="6"/>
quod concordiam inter fratres suaserat. et cum idem Cilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit.
<milestone unit="section" n="7"/>
multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis a militibus nonnullis hominibus et occisis, quasi
<note n="n13.10.1">Patruinus Borghesi; patrous P. </note>
<pb n="p.12"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
seditionem vindicans. Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum quod filius esset imperatoris
<milestone unit="section" n="9"/>
occidit, neque cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris amici fuissent.
<milestone unit="section" n="10"/>
saepe in senatum saepe in populum superbe invectus est aut edictis propositis aut orationibus editis, Sullam se etiam ostendens futurum. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
His gestis Galliam petiit atque ut primum in
<milestone unit="section" n="2"/>
eam venit Narbonensem proconsulem occidit, cunctis deinde turbatis qui in Gallia res gerebant odium tyrannicum meruit, quamvis se
<note target="n13.12.1"/>
aliquando fingeret et
<milestone unit="section" n="3"/>
benignum, cum esset natura truculentus. et cum multa contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo implicitus graviter laboravit, circa eos qui eum curabant crudelissimus fuit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit, circa Raetiam non paucos barbaros
<note n="n13.12.1">se ins. by Klein; cm. in P, Peter. </note>
<pb n="p.14"/>
interemit militesque suos quasi Sullae milites et
<milestone unit="section" n="5"/>
cohortatus est et donavit, deorum sane se nominibus appellari vetuit, quod Commodus fecerat, i cum multi
<note target="n13.14.1"/>
eum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem
<milestone unit="section" n="6"/>
dicerent, et cum Germanos subegisset, Germanum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se
<milestone unit="section" n="7"/>
appellandum, damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexas
<note target="n13.14.2"/>
gestarent.
<milestone unit="section" n="8"/>
Per Thracias cum praefecto praetorii iter fecit, inde cum in Asiam traiceret, naufragii periculum adiit antemna fracta, ita ut in scapham cum protectoribus descenderet.
<note target="n13.14.3"/>
unde in triremem a praefecto classis receptus evasit.
<milestone unit="section" n="9"/>
Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit, quando
<note target="n13.14.4"/>
missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse iactavit. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducem bellicum, qui suis compete bat mori-
<note n="n13.14.1">multi Lenze; illi P, Peter.</note>
<note n="n13.14.2">adnexa P, Peter. </note>
<note n="n13.14.3">ita descenderet P; ita del. by Novák; uix descenderet Peter. </note>
<note n="n13.14.4">quando P, Petschenig; quo etiam Peter. </note>
<pb n="p.16"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
bus, fecit, inde Alexandriam petiit, in gymnasium populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam
<milestone unit="section" n="3"/>
validos ad militiam praecepit. eos autem quos legerat occidit exemplo Ptolemaei Euergetis qui octavus hoc nomine appellatus est. dato praeterea signo militibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandriae fecit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulit,
<milestone unit="section" n="5"/>
feris etiam bestiis in hostes inmissis. datis ad senatum quasi post victoriam litteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen patre vivo fuerat consecutus.
<milestone unit="section" n="6"/>
deinde cum iterum vellet Parthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carrhas Luni dei gratia venisset, die natali suo, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum ad requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praefecto praetorii positis, qui
<pb n="p.18"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
post eum invasit imperium, interemptus est. conscii caedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque,
<note target="n13.18.1"/>
qui praefectus legionis secundae Parthicae militabat et qui equitibus extraordiνariis praeerat, non ignorantibus Marcio Agrippa, qui classi praeerat, et praeterea plerisque officialium impulsu Martialis. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Occisus est autem in medio itinere inter Carrhas et Edessam, cum levandae vesicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos
<milestone unit="section" n="2"/>
caedis, ageret, denique cum illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse.
<milestone unit="section" n="3"/>
Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusque id memoriae traditum atque ita
<note n="n13.18.1">Triccianusque Henzen; Recianusque P, Peter. </note>
<pb n="p.20"/>
nunc quoque a Carrhenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam
<milestone unit="section" n="4"/>
is addictus mulieribus semper inserviat; qui vero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori
<milestone unit="section" n="5"/>
neque ullas muliebres patiatur insidias. unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt.
<note target="n13.20.1"/>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum
<milestone unit="section" n="2"/>
edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo eumque cum Severo professum sub Scaevola et Severo in advocatione fisci successisse,
<note target="n13.20.2"/>
ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per
<milestone unit="section" n="3"/>
secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum atque ob hoc concordiae fratrum Antoninorum favisse3;
<milestone unit="section" n="4"/>
egisse quin etiam ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum iis qui fautores fuerant Getae a militibus, non solum permittente verum etiam suadente Antonino, occisum.
<milestone unit="section" n="5"/>
multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu pro se et apud populum facinus dilueret,
<note n="n13.20.1">Limum Hirschfeld; deum P, Peter.</note>
<note n="n13.20.2">eumque
<gap reason="omitted"/>
successisse om. in P1; ins. in P corr.; placed after commendatum in Peter's editions, after Seuero by Peter, on evidence of P, in Jahresb. cxxx. (1906), p. 35; del. as interpolation by Mommsen and Hohl.</note>
<note n="n13.20.3">fauisse Salm.; fuisse P. </note>
<pb n="p.22"/>
illum autem respondisse non tam facile parricidium
<milestone unit="section" n="6"/>
excusari posse quam fieri, est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem qua invehendum erat in fratrem ut causa eius melior fieret qui occiderat; illum autem negantem respondisse illud
<note target="n13.22.1"/>
esse parricidium
<milestone unit="section" n="7"/>
aliud accusare innocentem occisum, sed hoc omnino non convenit; nam neque praefectus poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem
<milestone unit="section" n="8"/>
Getae occisum, et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse, dicens eum
<note target="n13.22.2"/>
stultissimum fore qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter
<milestone unit="section" n="9"/>
praefecturam vindicaret, quod factum est; nam
<milestone unit="section" n="10"/>
Macrinus Antoninum
<note target="n13.22.3"/>
occidit, ut supra exposuimus. qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desiderata est. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Bassianus vixit annis quadraginta tribus, imperavit
<milestone unit="section" n="2"/>
annis sex. publico funere elatus est. filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Augusti nomen obsederat.
<note n="n13.22.1">illud Salm., Peter; aliud P.</note>
<note n="n13.22.2">dicens cum Petschenig, Peter2; dicentem P.</note>
<note n="n13.22.3">Antoninum ins. by Erasmus; om. in P. </note>
<pb n="p.24"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
Fuit male moratus et patre duro crudelior. avidus cibi, vini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus castris exosus, prorsus nihil inter fratres simile.
<milestone unit="section" n="4"/>
Opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam soliarem architecti negant posse ulla
<milestone unit="section" n="5"/>
imitatione qua facta est fieri, nam et ex aere vel cupro cancelli subterpositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri negent potuisse docti mechanis.
<milestone unit="section" n="6"/>
reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius
<milestone unit="section" n="7"/>
contineret et triumphos et bella. ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo dederat,
<milestone unit="section" n="8"/>
demisso usque ad talos, quod ante non fuerat, unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi,
<milestone unit="section" n="9"/>
in usu maxime Romanae plebis frequentatae. idem viam novam munivit, quae est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas
<milestone unit="section" n="10"/>
plateas non facile quicquam invenias. sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifica eidem deae fecit, sacra etiam maiore reverentia celebravit,
<milestone unit="section" n="11"/>
quam ante celebrabantur. in quo quidem mihi mirum
<pb n="p.26"/>
videtur, quemadmodum sacra Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea celebraverit ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus invexit.
<milestone unit="section" n="12"/>
Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet quae nomen addiderat. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interest scire quemadmodum novercam suam
<milestone unit="section" n="2"/>
Iuliam uxorem duxisse dicatur, quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset, dixissetque Antoninus,
<q>Vellem, si liceret,</q>
respondisse fertur,
<q>Si libet, licet, an nescis
<milestone unit="section" n="3"/>
te imperatorem esse et leges dare, non accipere?</q>
quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit quas, si sciret se leges dare
<milestone unit="section" n="4"/>
vere, solus prohibere debuisset. matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit cuius filium nuper occiderat.
<milestone unit="section" n="5"/>
Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum
<milestone unit="section" n="6"/>
dictum addere, nam cum Germanici
<note target="n13.26.1"/>
et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alam
<note n="n13.26.1">Germani P. </note>
<pb n="p.28"/>
annorum gentem devicerat) Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse,
<q>Adde, si placet, etiam Geticus Maximus,</q>
quod Getam occiderat fratrem, et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transiit, tumultuariis proeliis devicerat. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Occidendi Getae multa prodigia exstiterunt, ut
<milestone unit="section" n="2"/>
in vita eius exponemus. nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secuti sumus, ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur.
<milestone unit="section" n="3"/>
Eo sane tempore quo ab exercitu appellatus est Augustus vivo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium, contunsis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent
<note target="n13.28.1"/>
praefecti
<milestone unit="section" n="4"/>
eius, graves
<note target="n13.28.2"/>
viri. aliqui contra dicunt praefectos voluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum auctores criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenas lueret tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus.
<milestone unit="section" n="5"/>
Hic tamen omnium durissimus et, ut uno complectamur verbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est.
<note n="n13.28.1">pugnarent P.</note>
<note n="n13.28.2">grauis P, Peter. 10et1 Hi. 2-9; iv. 5. </note>
<pb n="p.30"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
habet templum, habet Salios, habet sodales Antoninianos, qui Faustinae templum et divale nomen eripuit,
<milestone unit="section" n="7"/>
certe templum quod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli—incertum id est—templum fecit.
<note n="n13.30.1">This statement is not strictly true; see note to Marc, xv. 4; certainly no Salii were ever created in his honour. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>