<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2:9-10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2:9-10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum, quod Marcus per verecundiam
<milestone unit="section" n="2"/>
primo recusavit, postea tamen recepit, profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. sed hoc
<note target="n4.154.2"/>
quoque Marcus delatum nomen repudiavit,
<milestone unit="section" n="3"/>
quod postea recepit, patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem praesentiam
<note n="n4.154.1">Suggested by Peter in note; et prope inuitus ac uolens (nolens P corr.) P, Peter; et prope non inuitus ac uolens Novak. </note>
<note n="n4.154.2"> hoc P corr., om. by P 1. </note>
<pb n="p.156"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
distulit, medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit,
<milestone unit="section" n="5"/>
ad eum misit Romamque statim rediit, revocatus eorum sermonibus qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam
<milestone unit="section" n="6"/>
proficisci, ad proconsulem scribit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret.
<milestone unit="section" n="7"/>
Inter haec liberales causas ita munivit ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem
<milestone unit="section" n="8"/>
nomine imposito, per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret,
<milestone unit="section" n="9"/>
testationes inde ferret, atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum
<milestone unit="section" n="2"/>
intra quinquennium quaeri iussit.
<note target="n4.156.1"/>
neque quisquam principum amplius senatui detulit, in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, 1This sentence Peter 1, following Dirksen, transposed to precede senatum
<gap reason="omitted"/>
dedit.
<note n="n4.156.1">M. Ceionius Civica Barbarus, consul 157, a brother of L. Aelius Caesar. </note>
<note n="n4.156.2">i.e., of Asia. Verus met her at Ephesus; Ver., vii. 7. </note>
<note n="n4.156.3">The officials in charge of the public treasury, kept in the Temple of Saturn. </note>
<pb n="p.158"/>
quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret.
<milestone unit="section" n="3"/>
multos ex amicis in senatum adlegit cum
<milestone unit="section" n="4"/>
aediliciis aut praetoriis dignitatibus. multis senatoribus verum
<note target="n4.158.1"/>
pauperibus sine crimine dignitates tribunicias
<milestone unit="section" n="5"/>
aediliciasque concessit, nec quemquam in
<milestone unit="section" n="6"/>
ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet
<note target="n4.158.2"/>
nec pateretur equites Romanos
<milestone unit="section" n="7"/>
talibus interesse causis, semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de
<milestone unit="section" n="8"/>
Campania ipse venit, comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit
<milestone unit="section" n="9"/>
de curia nisi consul dixisset
<q>nihil vos moramur patres conscripti senatum.</q>
appellationibus a consule factis iudicem dedit.
<milestone unit="section" n="10"/>
Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret.
<milestone unit="section" n="11"/>
praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius
<milestone unit="section" n="12"/>
de tutoribus tractaretur. de curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Plaetoria
<note target="n4.158.3"/>
vel propter lasciviam
<note n="n4.158.1">So Novak; senatibus uel pauperibus s. c. senatoribus P; equitibus uel pauperibus
<gap reason="omitted"/>
senatoribus Peter 2, incorrectly (cf. Mommsen, RSt. II 3, p. 941, 2).</note>
<note n="n4.158.2">prodiret P.</note>
<note n="n4.158.3">Plattoria Jordan (cf. Savigny, Opp. Misc. II, 330); Laetoria P, Peter. </note>
<pb n="p.160"/>
vel propter dementiam darentur, ita statuit ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>