<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2:3-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2:3-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
tantum autem studium in eo philosophiae fuit ut adscitus iam in
<note target="n4.136.7"/>
imperatoriam tamen ad
<milestone unit="section" n="2"/>
domum Apollonii discendi causa veniret, audivit et Sextum Chaeronensem Plutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maximum et Cinnam Catulum,
<note n="n4.136.1">polono P; Polione Peter.</note>
<note n="n4.136.2">graeco P.</note>
<note n="n4.136.3">So P corr.; animo P 1.</note>
<note n="n4.136.4">oneribus Turnebus; honoribus P.</note>
<note n="n4.136.5">So Obrecht; commodo P. </note>
<note n="n4.136.6"> usus est et, repeated before Apoll. Chal. in P, removed by Obrecht.</note>
<note n="n4.136.7">in om. in P 1; in imperatoriam dignitatem P corr. </note>
<pb n="p.138"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
Stoicos. Peripateticae vero studiosum
<note target="n4.138.1"/>
audivit Claudium Severum et praecipue Iunium Rusticum, quem et reveritus est et sectatus, qui domi militiaeque
<milestone unit="section" n="4"/>
pollebat, Stoicae disciplinae peritissimum; cum quo omnia communicavit publica privataque consilia, cui etiam ante praefectos praetorio semper osculum dedit,
<milestone unit="section" n="5"/>
quem et consulem iterum designavit, cui post obitum a senatu statuas postulavit, tantum autem honoris magistris suis detulit ut imagines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra eorum aditu hostiis floribus
<milestone unit="section" n="6"/>
semper honoraret. studuit et iuri, audiens Lucium
<milestone unit="section" n="7"/>
Volusium Maecianum. tantumque operis et laboris studiis impendit ut corpus adficeret atque in
<milestone unit="section" n="8"/>
hoc solo pueritia eius reprehenderetur. frequentavit et declamatorum scholas publicas amavitque e
<note target="n4.138.2"/>
condiscipulis praecipuos senatorii ordinis Seium Fuscianum et Aufidium Victorinum, ex equestri Baebium
<milestone unit="section" n="9"/>
Longum et Calenum, in quos maxime liberalis fuit, et ita quidem ut quos non posset ob qualitatem vitae rei publicae praeponere, locupletatos teneret.
<note n="n4.138.1">So Peter; studiosos P; studiosus Cas., Jordan.</note>
<note n="n4.138.2">om. by P 1; ex P corr. </note>
<pb n="p.140"/>
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Educatus est 1 in Hadriani gremio, qui illum, ut supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei
<milestone unit="section" n="2"/>
honorem equi publici sexenni
<note target="n4.140.2"/>
detulit, octavo aetatis
<milestone unit="section" n="3"/>
anno in Saliorum collegium rettulit, in saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu
<milestone unit="section" n="4"/>
capiti Martis aptata est. fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset,
<milestone unit="section" n="5"/>
Virilem togam sumpsit quinto decimo aetatis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata
<milestone unit="section" n="6"/>
est ex Hadriani voluntate, nec multo post praefectus Feriarum Latinarum fuit. in quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in
<milestone unit="section" n="7"/>
conviviis Hadriani principis ostendit, post hoc patrimonium paternum sorori totum concessit, cum eum ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suum patrimonium conferret, ne inferior
<milestone unit="section" n="8"/>
esset soror marito, fuit autem tanta indulgentia
<note target="n4.140.3"/>
<note n="n4.140.1">est P corr.; esset P 1.</note>
<note n="n4.140.2">equi publici sexenni Salm.; et qui publicis exenni (exenniis) P.</note>
<note n="n4.140.3">fuit autem uitae indulgentia, P, Peter; tanta uitae indulgentia Novak. </note>
<pb n="p.142"/>
ut cogeretur nonnumquam vel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculis interesse.
<milestone unit="section" n="9"/>
operam praeterea pingendo sub magistro Diogneto
<note target="n4.142.1"/>
dedit. amavit pugilatum luctamina et cursum et
<milestone unit="section" n="10"/>
aucupatus et pila lusit adprime et venatus est. sed ab omnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>