<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2:15-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2:15-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit autem consuetudo Marco ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac subscriberet, ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus.
<milestone unit="section" n="2"/>
Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminas et Agaclytus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Tantae autem sanctitatis fuit Marcus ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent,
<note target="n4.170.2"/>
mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum
<note target="n4.170.3"/>
plurimis
<milestone unit="section" n="4"/>
honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores qui divis habentur eidem dedicavit.
<milestone unit="section" n="5"/>
nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit, venenatam partem fratri
<milestone unit="section" n="6"/>
edendam propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit.
<note target="n4.170.4"/>
1Thus Bitschofsky; bia quoque P; uiaque Salm., Peter.
<note n="n4.170.2">displicer et P, but cf. c. xvi. 4.</note>
<note n="n4.170.3">cum P 1; uel eum P corr. </note>
<note n="n4.170.4">Cassius
<gap reason="omitted"/>
desciuit probably from margin of c. xxiv. 5. </note>
<note n="n4.170.1">In 169 at Altinum in Venetia; see Ver., ix. 10-11. </note>
<pb n="p.172"/>
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus ut cum in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et quidem
<note target="n4.172.1"/>
scelestum atque impurum cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem
<milestone unit="section" n="2"/>
et consulatum. quo quidem tempore sedente imperator filio
<note target="n4.172.2"/>
ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, multo melior et feracior ad virtutes,
<milestone unit="section" n="4"/>
quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simplicitatis calidaeque veritatis,
<note target="n4.172.3"/>
qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut iis qui praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore vel
<milestone unit="section" n="5"/>
institutis mentis pravae vel moribus, erat enim ipse tantae tranquillitatis ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et
<milestone unit="section" n="6"/>
undique ipse collegerat, nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis
<milestone unit="section" n="7"/>
obstitisset. quod quidem apparet ex eo quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium.
<note n="n4.172.1">et Commodum quidem P, Bitschofsky; Commodum removed by Jordan.</note>
<note n="n4.172.2">So Peter; sine imperator filio P. </note>
<note n="n4.172.3">So Peter; simulatis callidae seueritatis P. </note>
<pb n="p.174"/>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>