<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:6.5-7.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:6.5-7.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
definitur et numerus: 
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>
est. acies per cuneos componitur. cedere loco, dummodo 
rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. corpora   
suorum etiam in dubiis proeliis referunt. scutum reliquisse 
praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium 
inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt. </p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. nec regibus infinita ac libera potestas, et duces exemplo potius 
quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant,
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
admiratione praesunt. ceterum neque animadvertere neque 
vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, 
non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
effigiesque et signa 
quaedam detracta lucis in proelium ferunt; quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non casus nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et 
propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
ululatus audiri, unde vagitus infantium. hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores: ad matres, ad coniuges 
vulnera ferunt; nec illae numerare et exigere plagas pavent, 
cibosque et hortamina pugnantibus gestant. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>