<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:43.1-44.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:43.1-44.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="43" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum 
Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos 
Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem 
Quadi ut alienigenis imponunt: Cotini, quo magis pudeat, 
et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium insederunt.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
dirimit enim scinditque Suebiam continuum 
montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex 
quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates 
diffusum. valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helveconas, Manimos, Helisios, Naharvalos.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
apud Naharvalos   
antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos 
muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem 
Pollucemque memorant. ea vis numini, nomen Alcis. 
nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium;
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. ceterum Harii 
super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur: 
nigra scuta, tincta corpora; atras ad proelia noctes legunt 
ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem 
inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum 
aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p/><p>Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius 
quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra 
libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii; 
omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves 
gladii et erga reges obsequium. </p></div></div><div type="textpart" n="44" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros 
armaque classibus valent. forma navium eo differt quod 
utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit. nec 
velis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt: 
solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
poscit, hinc vel illinc remigium. est apud illos et opibus 
honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
precario iure parendi. nec arma, ut apud ceteros Germanos, 
in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia 
subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro 
armatorum manus facile lasciviunt: enimvero neque nobilem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis praeponere regia utilitas est.   </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>