<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:43.1-43.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:43.1-43.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="43" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum 
Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos 
Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem 
Quadi ut alienigenis imponunt: Cotini, quo magis pudeat, 
et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium insederunt.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
dirimit enim scinditque Suebiam continuum 
montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex 
quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates 
diffusum. valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helveconas, Manimos, Helisios, Naharvalos.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
apud Naharvalos   
antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos 
muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem 
Pollucemque memorant. ea vis numini, nomen Alcis. 
nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium;
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. ceterum Harii 
super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur: 
nigra scuta, tincta corpora; atras ad proelia noctes legunt 
ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem 
inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum 
aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p/><p>Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius 
quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra 
libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii; 
omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves 
gladii et erga reges obsequium. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>