<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:29.3-30.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:29.3-30.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
tela atque arma, bellis reservantur. est in eodem obsequio 
et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi 
Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii 
reverentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso 
adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p/><p>Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam 
trans Rhenum Danubiumque consederint, eos qui Decumates 
agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia 
audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite 
acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae 
habentur. </p></div></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant, 
non ita effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates in quas 
Germania patescit, durant siquidem colles, paulatim rarescunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
atque deponit. duriora genti corpora, stricti artus, minax 
vultus et maior animi vigor. multum, ut inter Germanos, 
rationis ac sollertiae: praeponere electos, audire praepositos, 
nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem 
inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae 
disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
exercitu. omne robur in pedite, quem super arma ferramentis quoque et copiis onerant: alios ad proelium ire 
videas, Chattos ad bellum. rari excursus et fortuita pugna. 
equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, 
cito cedere:  peditum velocitas iuxta formidinem, cunctatio propior constantiae est. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>