<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:21.1-21.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:21.1-21.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam 
amicitias necesse est. nec implacabiles durant: luitur enim 
etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero 
recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p/><p>Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. 
quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur; pro 
fortuna quisque apparatis epulis excipit. cum defecere, qui 
modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
domum non invitati adeunt. nec interest: pari humanitate 
accipiuntur. notum ignotumque quantum ad ius hospitis 
nemo discernit. abeunti, si quid poposcerit, concedere 
moris; et poscendi in vicem eadem facilitas. gaudent 
muneribus, sed nec data imputant nec acceptis obligantur. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>