<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:20.4-21.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:20.4-21.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
robora parentum liberi referunt. sororum filiis idem apud 
avunculum qui apud patrem honor. quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis 
obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
domum latius teneant. heredes tamen successoresque sui 
cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt, 
proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi. 
quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus, 
tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis pretia. </p></div></div><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam 
amicitias necesse est. nec implacabiles durant: luitur enim 
etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero 
recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p/><p>Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. 
quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur; pro 
fortuna quisque apparatis epulis excipit. cum defecere, qui 
modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>