<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:16.4-17.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:16.4-17.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
solent  et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo 
onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia 
rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando 
hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa 
aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt. </p></div></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Tegumen omnibus sagum fibula aut, si desit, spina consertum: cetera intecti totos dies iuxta focum atque ignem 
agunt. locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, 
sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
gerunt et ferarum pelles, proximi ripae neglegenter, 
ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. 
eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
gignit. nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod 
feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura 
variant, partemque vestitus superioris in manicas non extendunt, nudae brachia ac lacertos; sed et proxima pars 
pectoris patet. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>