<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:13.1-13.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:13.1-13.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati 
agunt. sed arma sumere non ante cuiquam moris quam 
civitas suffecturum probaverit. tum in ipso concilio vel 
principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque 
iuvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus iuventae 
honos; ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
insignis nobilitas aut magna patrum merita principis dignationem etiam adulescentulis adsignant:  ceteris robustioribus 
ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
aspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio 
eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio, 
quibus primus apud principem suum locus, et principum,
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>