<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.perseus-lat2:5-6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.perseus-lat2:5-6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.perseus-lat2"><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in quis et Capitolium, quod
            rursus arserat; sed omnia sub titulo tantum suo ac sine ulla pristini auctoris memoria.
            nouam autem excitauit aedem in Capitolio Custodi Ioui et forum quod nunc Neruae uocatur,
            item Flauiae templum gentis et stadium et odium et naumachiam, e cuius postea lapide
            maximus circus deustis utrimque lateribus extructus est.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Expeditiones partim sponte suscepit, partim necessario: sponte in Chattos, necessario
            unam in Sarmatas legione cum legato simul caesa; in Dacos duas, primam Oppio Sabino
            consulari oppresso, secundam Cornelio Fusco praefecto cohortium praetorianarum, cui
            belli summam commiserat. de Chattis Dacisque post uaria proelia duplicem triumphum egit,
            de Sarmatis lauream modo Capitolino Ioui rettulit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Bellum ciuile motum a L. Antonio, superioris Germaniae praeside, confecit absens
            felicitate mira, cum ipsa dimicationis hora resolutus repente Rhenus transituras ad
            Antonium copias barbarorum inhibuisset. de qua uictoria praesagiis prius quam nuntiis
            comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila
            circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit; pauloque post occisum Antonium adeo
            uulgatum est, ut caput quoque adportatum eius uidisse se plerique contenderent.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>