<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo019.perseus-lat2:1-18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo019.perseus-lat2:1-18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Vitelliorum originem alii aliam et quidem diuersissimam tradunt, partim ueterem et
            nobilem, partim uero nouam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores
            obtrectatoresque imperatoris Vitelli euenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae
            condicione uariatum esset. <milestone n="2" unit="section"/> extat Q. †Elogi ad Quintum
            Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum
            rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse;
            horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam;
              <milestone n="3" unit="section"/> indicia stirpis mansisse diu uiam Vitelliam ab
            Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia aduersus
            Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in
            Apuliam misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae eorumque progeniem longo post
            interuallo repetisse urbem atque ordinem senatorium.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii
            eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius
            compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia,
            equitem R. genuerit. sed quod discrepat, sit in medio. <milestone n="2" unit="section"/>
            ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus
            atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae
            dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul(um), Q(uintum),
            P(ublium), L(ucium). Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre
            inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum
            auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset. <milestone n="3" unit="section"/> P(ublius), Germanici comes, Cn. Pisonem inimicum et interfectorem
            eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus
            et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis
            paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia
            morbo periit. <milestone n="4" unit="section"/> L(ucius) ex consulatu Syriae
            praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed
            etiam ad ueneranda legionum signa pellexit. mox cum Claudio principe duos insuper
            ordinarios consulatus censuramque gessit. curam quoque imperi sustinuit absente eo
            expeditione Britannica; uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis,
            cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam,
            arterias et fauces pro remedio fouebat. <milestone n="5" unit="section"/> idem miri in
            adulando ingenii primus C. Caesarem adorare ut deum instituit, cum reuersus ex Syria non
            aliter adire ausus esset quam capite uelato circumuertensque se, deinde procumbens.
            Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, proximo munere a
            Messalina petit ut sibi pedes praeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum
            inter togam tunicasque gestauit assidue, nonnumquam osculabundus. Narcissi quoque et
            Pallantis imagines aureas inter Lares coluit. huius et illa uox est: 'saepe facias,' cum
            saeculares ludos edenti Claudio gratularetur.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex
            Sestilia probatissima nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem eodem ambos
            totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset. defunctum senatus publico
            funere honorauit, item statua pro rostris cum hac inscriptione: <quote>pietatis
              immobilis erga principem</quote>. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>A. Vitellius L. filius imperator natus est VIII. Kal. Oct., uel ut quidam VII. Id.
            Sept., Druso Caesare Norbano Flacco cons. genituram eius praedictam a mathematicis ita
            parentes exhorruerunt, ut pater magno opere semper contenderit, ne qua ei prouincia uiuo
            se committeretur, mater et missum ad legiones et appellatum imperatorem pro afflicto
            statim lamentata sit. pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter Tiberiana
            scorta, et ipse perpetuo spint<del>he</del>riae cognomine notatus existimatusque
            corporis gratia initium et causa incrementorum patri fuisse;</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit,
            Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni
            acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini
            Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis
            promittere audentem ideoque egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi
            legatione suscepta, exorandumque praebuerat.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Trium itaque principum indulgentia non solum honoribus uerum et sacerdotiis amplissimis
            auctus, proconsulatum Africae post haec curamque operum publicorum administrauit et
            uoluntate dispari et existimatione. in prouincia singularem innocentiam praestitit
            biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset; at in urbano officio
            dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur proque auro
            et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Vxorem habuit Petroniam consularis uiri filiam et ex ea filium Petronianum captum
            altero oculo. hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris
            exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper
            parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset. duxit mox
            Galeriam Fundanam praetorio patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed
            marem titubantia oris prope mutum et elinguem.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>A Galba in inferiorem Germaniam contra opinionem missus est. adiutum putant T. Vini
            suffragio, tunc potentissimi et cui iam pridem per communem factionis Venetae fauorem
            conciliatus esset; nisi quod Galba prae se tulit nullos minus metuendos quam qui de solo
            uictu cogitarent, ac posse prouincialibus copiis profundam gulam eius expleri, ut cuiuis
            euidens sit contemptu magis quam gratia electum. <milestone n="2" unit="section"/> satis
            constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis,
            quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni
            ablocaret utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas.
            creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos
            Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae
            amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi
            calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis
            remisisset. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Aduenientem male animatus erga principem exercitus pronusque ad res nouas libens ac
            supinis manibus excepit uelut dono deum oblatum, ter consulis filium, aetate integra,
            facili ac prodigo animo. quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam
            experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans perque
            stabula ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos
            iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>castra uero ingressus nihil cuiquam poscenti negauit atque etiam ultro ignominiosis
            notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit. quare uixdum mense transacto, neque diei
            neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita
            ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos
            uicos, strictum Diui Iuli<del>i</del> gladium tenens detractum delubro Martis atque in
            prima gratulatione porrectum sibi a quodam. <milestone n="2" unit="section"/> nec ante
            in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem
            consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus: 'bono,' inquit, 'animo estote! nobis
            adluxit,' nullo sermone alio apud milites usus. consentiente deinde etiam superioris
            prouinciae exercitu, qui prior a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum
            ab uniuersis cupide recepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusauit.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias,
            quas aduersus Othonem praemitteret quasque ipse perduceret. praemisso agmine laetum
            euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit lustratisque signis
            ingressos uiam sensim antecessit. at contra ipso mouente statuae equestres, cum
            plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam
            religiosissime circumdederat, in profluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura
            reddenti gallinaceus supra umerum ac deinde in capite astitit. quibus ostentis par
            respondit exitus; nam confirmatum per legatos suos imperium per se retinere non
            potuit.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque
            cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit
            edicto iussas tribunis tradere arma. centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni
            datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et
            supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem
            ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate
            gessisset. <milestone n="2" unit="section"/> namque itinere incohato per medias
            ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et
            uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla
            familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non
            contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant,
            uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus.
              <milestone n="3" unit="section"/> utque campos, in quibus pugnatum est, adit,
            abhorrentis quosdam cadauerum tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere
            occisum hostem et melius ciuem. nec eo setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum
            meri propalam hausit passimque diuisit. pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae
            Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in
            Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum. in Appennini quidem iugis etiam
            peruigilium egit.</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque
            uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Magis deinde ac magis omni diuino humanoque iure neglecto Alliensi die pontificatum
            maximum cepit, comitia in decem annos ordinauit seque perpetuum consulem. et ne cui
            dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita
            publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum
            placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana
            cantica primus exultans etiam plausit.</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>talibus principiis magnam imperii partem non nisi consilio et arbitrio uilissimi
            cuiusque histrionum et aurigarum administrauit et maxime Asiatici liberti. hunc
            adulescentulum mutua libidine constupratum, mox taedio profugum cum Puteolis poscam
            uendentem reprehendisset, coiecit in compedes statimque soluit et rursus in deliciis
            habuit; iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano
            lanistae uendidit dilatumque ad finem muneris repente subripuit et prouincia demum
            accepta manumisit ac primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane
            rogantibus pro eo cunctis detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis
            maculam.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum
            quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile
            omnibus sufficiens uomitandi consuetudine. indicebat autem aliud alii eadem die, nec
            cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum constiterunt. <milestone n="2" unit="section"/> famosissima super ceteras fuit cena data ei aduenticia a
            fratre, in qua duo milia lectissimorum piscium, septem auium apposita traduntur. hanc
            quoque exuperauit ipse dedicatione patinae, quam ob immensam magnitudinem clipeum
            Mineruae <foreign xml:lang="grc">πολιούχου</foreign> dictitabat. in hac scarorum
            iocinera, phasianarum et pauonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a
            Parthia usque fretoque Hispanico per nauarchos ac triremes petitarum commiscuit.
              <milestone n="3" unit="section"/> ut autem homo non profundae modo sed intempestiuae
            quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperauit,
            quin inter altaria ibidem statim uiscus et farris †paene rapta e foco manderet circaque
            uiarum popinas fumantia obsonia uel pridiana atque semesa.</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium nobiles uiros,
            condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii
            adlicefactos uario genere fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae
            frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat. <milestone n="2" unit="section"/>
            tum faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut in
            uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit; ex quibus quendam in ipsa salutatione
            supplicio traditum statimque reuocatum, cunctis clementiam laudantibus, coram interfici
            iussit, uelle se dicens pascere oculos; alterius poenae duos filios adiecit deprecari
            pro patre conatos. <milestone n="3" unit="section"/> sed et equitem R. proclamantem, cum
            raperetur ad poenam: 'heres meus es,' exhibere testamenti tabulas coegit, utque legit
            coheredem sibi libertum eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit. quosdam et de
            plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni clare male dixerant, interemit contemptu sui et
            noua spe id ausos opinatus. <milestone n="4" unit="section"/> nullis tamen infensior
            quam uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat
            exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal. Oct. urbe Italiaque
            mathematici excederent, statim libellus propositus est, et Chaldaeos dicere, bonum
            factum, ne Vitellius Germanicus intra eundem Kalendarum diem usquam esset. <milestone n="5" unit="section"/> suspectus et in morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum
            prohibuisset, uaticinante Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum
            firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti extitisset. alii tradunt ipsam
            taedio praesentium et imminentium metu uenenum a filio impetrasse, haud sane
            difficulter.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Octauo imperii mense desciuerunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex
            transmarinis Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis pars in praesentis Vespasiani
            uerba iurarunt. ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non
            publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est. dilectum quoque ea condicione in
            urbe egit, ut uoluntariis non modo missionem post uictoriam, sed etiam ueteranorum
            iustaeque militiae commoda polliceretur. <milestone n="2" unit="section"/> urgenti
            deinde terra marique hosti hinc fratrem cum classe ac tironibus et gladiatorum manu
            opposuit, hinc Betriacenses copias et duces; atque ubique aut superatus aut proditus
            salutem sibi et milies sestertium a Flauio Sabino Vespasiani fratre pepigit; statimque
            pro gradibus Palati apud frequentes milites cedere se imperio quod inuitus recepisset
            professus, cunctis reclamantibus rem distulit ac nocte interposita primo diluculo
            sordidatus descendit ad rostra multisque cum lacrimis eadem illa, uerum e libello
            testatus est. <milestone n="3" unit="section"/> rursus interpellante milite ac populo et
            ne deficeret hortante omnemque operam suam certatim pollicente, animum resumpsit
            Sabinumque et reliquos Flauianos nihil iam metuentis ui subita in Capitolium compulit
            succensoque templo Iouis Optimi Maximi oppressit, cum et proelium et incendium e
            Tiberiana prospiceret domo inter epulas. non multo post paenitens facti et in alios
            culpam conferens uocata contione iurauit coegitque iurare et ceteros nihil sibi
            antiquius quiete publica fore. <milestone n="4" unit="section"/> tunc solutum a latere
            pugionem consuli primum, deinde illo recusante magistratibus ac mox senatoribus singulis
            porrigens, nullo recipiente, quasi in aede Concordiae positurus abscessit. sed quibusdam
            adclamantibus ipsum esse Concordiam, rediit nec solum retinere se ferrum affirmauit,
            uerum etiam Concordiae recipere cognomen;</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>suasitque senatui, ut legatos cum uirginibus Vestalibus mitterent pacem aut certe
            tempus ad consultandum petituros.</p><p>Postridie responsa opperienti nuntiatum est per exploratorem hostes appropinquare.
            continuo igitur abstrusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore et coco,
            Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret; mox leui rumore et
            incerto, tamquam pax impetrata esset, referri se in Palatium passus est. ubi cum deserta
            omnia repperisset, dilabentibus et qui simul erant, zona se aureorum plena circumdedit
            confugitque in cellulam ianitoris, religato pro foribus cane lectoque et culcita
            obiectis.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obuio rimabantur, ut fit, singula. ab his
            extractus e latebra. sciscitantes, quis esset—nam ignorabatur—et ubi esse Vitellium
            sciret, mendacio elusit; deinde agnitus rogare non destitit, quasi quaedam de salute
            Vespasiani dicturus, ut custodiretur interim uel in carcere, donec religatis post terga
            manibus, iniecto ceruicibus laqueo, ueste discissa seminudus in forum tractus est inter
            magna rerum uerborumque ludibria per totum uiae Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu
            noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut uisendam praeberet faciem
            neue summitteret; <milestone n="2" unit="section"/> quibusdam stercore et caeno
            incessentibus, aliis incendiarium et patinarium uociferantibus, parte uulgi etiam
            corporis uitia exprobrante; erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque
            ex uinulentia, uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum
            auriganti Gaio ministratorem exhiberet. tandem apud Gemonias minutissimis ictibus
            excarnificatus atque confectus est et inde unco tractus in Tiberim.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquagesimo; nec fefellit coiectura
            eorum qui augurio, quod factum ei Viennae ostendimus, non aliud portendi praedixerant
            quam uenturum in alicuius Gallicani hominis potestatem, siquidem ab Antonio Primo
            aduersarum partium duce oppressus est, cui Tolosae nato cognomen in pueritia Becco
            fuerat: id ualet gallinacei rostrum. <milestone n="8" unit="Book"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>