<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2:41-57</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2:41-57</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="41" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in
            ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non
            adesset. nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum increpitum ac pro Nerone
            Ahenobarbum appellatum; et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam
            exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut
            falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere
            elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans,
              <quote>nossentne quemquam praestantiorem.</quote>
            <milestone n="2" unit="section"/> sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam
            praetrepidus rediit; leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum
            adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite
                <abbr>R.<expan><ex>Romano</ex></expan></abbr> oppressum trahi crinibus, ad eam
            speciem exiluit gaudio caelumque adorauit. ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram
            appellato quosdam e primoribus uiris domum euocauit transactaque raptim consultatione
            reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit,
            ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens, <quote>iam se etiam
              prolaturum omnia in theatrum</quote> affirmauit, <quote>si per Vindicem
              liceat.</quote></p></div><div type="textpart" n="42" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male
            facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite
            conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam
            principibus similia accidisse memoranti, <quote>se uero praeter ceteros inaudita et
              incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.</quote>
            <milestone n="2" unit="section"/> nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque
            desidiae omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum
            esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque
            modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam
            inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Initio statim tumultus multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur
            destinasse: successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus,
            quasi conspiratis idemque et unum sentientibus; quidquid ubique exulum, quidquid in urbe
            hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut
            conscios popularium suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas permittere;
            senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare; urbem incendere feris in populum immissis,
            quo difficilius defenderentur. <milestone n="2" unit="section"/> sed absterritus non tam
            paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules
            ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi
            fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule. ac susceptis fascibus cum post
            epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit, <quote>simul ac
              primum prouinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec
              quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die
              laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi
            oporteret.</quote></p></div><div type="textpart" n="44" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis
            organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus
            peltisque Amazonicis instruendi. mox tribus urbanas ad sacramentum citauit ac nullo
            idoneo respondente certum dominis seruorum numerum indixit; nec nisi ex tota cuiusque
            familia probatissimos, ne dispensatoribus quidem aut amanuensibus exceptis, recepit.
              <milestone n="2" unit="section"/> partem etiam census omnes ordines conferre iussit et
            insuper inquilinos priuatarum aedium atque insularum pensionem annuam repraesentare
            fisco; exegitque ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum, argentum pustulatum,
            aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem palam recusarent, consensu flagitantes
            a delatoribus potius reuocanda praemia quaecumque cepissent.</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ex annonae quoque caritate lucranti<del>a</del> adcreuit inuidia; nam et forte accidit,
            ut in publica fame Alexandrina nauis nuntiaretur puluerem luctatoribus aulicis
            aduexisse. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret. statuae eius
            a uertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca: <quote>nunc demum agona esse, et
              traderet tandem.</quote> alterius collo ascopa deligata simulque titulus: 'ego quid
            potui? sed tu culleum meruisti.' ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando
            excitasse. iam noctibus iurgia cum seruis plerique simulantes crebro Vindicem
            poscebant.</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Terrebatur ad hoc euidentibus portentis somniorum et auspiciorum et ominum, cum
            ueteribus tum nouis. numquam antea somniare solitus occisa demum matre uidit per quietem
            nauem sibi regenti extortum gubernaculum trahique se ab Octauia uxore in artissimas
            tenebras et modo pinnatarum formicarum multitudine oppleri, modo a simulacris gentium ad
            Pompei theatrum dedicatarum circumiri arcerique progressu; asturconem, quo maxime
            laetabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem transfiguratum ac tantum capite
            integro hinnitus edere canoros. <milestone n="2" unit="section"/> de Mausoleo, sponte
            foribus patefactis, exaudita uox est nomine eum cientis. Kal. Ian. exornati Lares in
            ipso sacrificii apparatu conciderunt; auspicanti Sporus anulum muneri optulit, cuius
            gemmae scalptura erat Proserpinae raptus; uotorum nuncupatione, magna iam ordinum
            frequentia, uix repertae Capitolii claues. <milestone n="3" unit="section"/> cum ex
            oratione eius, qua in Vindicem perorabat, recitaretur in senatu daturos poenas
            sceleratos ac breui dignum exitum facturos, conclamatum est ab uniuersis: 'tu facies,
            Auguste.' obseruatum etiam fuerat nouissimam fabulam cantasse eum publice Oedipodem
            exulem atque in hoc desisse uersu: <quote xml:lang="grc"><l>θανεῖν μ' ἄνωγε σύγγαμος,
                μήτηρ, πατήρ.</l></quote></p></div><div type="textpart" n="47" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandenti sibi redditas
            concerpsit, mensam subuertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homerios a caelatura
            carminum Homeri uocabat, solo inlisit ac sumpto a Lucusta ueneno et in auream pyxidem
            condito transiit in hortos Seruilianos, ubi praemissis libertorum fidissimis Ostiam ad
            classem praeparandam tribunos centurionesque praetorii de fugae societate temptauit.
              <milestone n="2" unit="section"/> sed partim tergiuersantibus, partim aperte
            detrectantibus, uno uero etiam proclamante: <quote><l>usque adeone mori miserum
              est?</l></quote> uarie agitauit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus
            prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione ueniam
            praeteritorum precaretur, ac ni flexisset animos, uel Aegypti praefecturam concedi sibi
            oraret. inuentus est postea in scrinio eius hac de re sermo formatus; sed deterritum
            putant, ne prius quam in forum perueniret discerperetur. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Sic cogitatione in posterum diem dilata ad mediam fere noctem excitatus, ut comperit
            stationem militum recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et quia nihil a
            quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit. uerum clausis omnium
            foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant,
            direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni; ac statim Spiculum murmillonem uel
            quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, requisiit et nemine reperto: 'ergo
            ego,' inquit, 'nec amicum habeo nec inimicum?' procurritque, quasi praecipitaturus se in
            Tiberim.</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sed reuocato rursus impetu aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum
            desiderauit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam
            uiam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti
            coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit,
            quattuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat. <milestone n="2" unit="section"/> statimque tremore terrae et fulgure aduerso pauefactus audiit e proximis castris
            clamorem militum et sibi aduersa et Galbae prospera ominantium, etiam ex obuiis
            uiatoribus quendam dicentem: 'hi Neronem persequuntur,' alium sciscitantem: 'ecquid in
            urbe noui de Nerone?' equo autem ex odore abiecti in uia cadaueris consternato, detecta
            facie agnitus est a quodam missicio praetoriano et salutatus. <milestone n="3" unit="section"/> ut ad deuerticulum uentum est, dimissis equis inter fruticeta ac
            uepres per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus ueste ad auersum uillae
            parietem euasit. ibi hortante eodem Phaonte, ut interim in specum egestae harenae
            concederet, negauit se uiuum sub terram iturum, ac parumper commoratus, dum clandestinus
            ad uillam introitus pararetur, aquam ex subiecta lacuna poturus manu hausit et: 'haec
            est,' inquit, 'Neronis decocta.' <milestone n="4" unit="section"/> dein diuolsa sentibus
            paenula traiectos surculos rasit, atque ita quadripes per angustias effossae cauernae
            receptus in proximam cellam decubuit super lectum modica culcita, uetere pallio strato,
            instructum; fameque et iterum siti interpellante panem quidem sordidum oblatum
            aspernatus est, aquae autem tepidae aliquantum bibit.</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>tunc uno quoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliis
            eriperet, scrobem coram fieri imperauit dimensus ad corporis sui modulum, componique
            simul, si qua inuenirentur, frusta marmoris et aquam simul ac ligna conferri curando mox
            cadaueri, flens ad singula atque identidem dictitans: 'qualis artifex pereo!' <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque se hostem a
            senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogauitque quale id genus
            esset poenae; et cum comperisset nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus uirgis ad
            necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit temptataque
            utriusque acie rursus condidit, causatus <quote>nondum adesse fatalem horam.</quote>
            <milestone n="3" unit="section"/> ac modo Sporum hortabatur ut lamentari ac plangere
            inciperet, modo orabat ut se aliquis ad mortem capessendam exemplo iuuaret; interdum
            segnitiem suam his uerbis increpabat: 'uiuo deformiter, turpiter—<foreign xml:lang="grc">οὐ πρέπει</foreign>
            <foreign xml:lang="grc">Νέρωνι, οὐ πρέπει</foreign>—<foreign xml:lang="grc">νήφειν δεῖ
              ἐν τοῖσ τοιούτοισ</foreign>— <foreign xml:lang="grc">ἄγε ἔγειρε σεαυτόν</foreign>.'
            iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat ut uiuum eum adtraherent. quod ut
            sensit, trepidanter effatus: <quote xml:lang="grc"><l>ἵππων μ' ὠκυπόδων ἀμφὶ κτύποσ
                οὔατα βάλλει</l></quote> ferrum iugulo adegit iuuante Epaphrodito a libellis.
              <milestone n="4" unit="section"/> semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula
            ad uulnus adposita in auxilium se uenisse simulanti non aliud respondit quam: 'sero' et:
            'haec est fides.' atque in ea uoce defecit, extantibus rigentibusque oculis usque ad
            horrorem formidinemque uisentium. nihil prius aut magis a comitibus exegerat quam ne
            potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoquo modo totus cremaretur. permisit hoc
            Icelus, Galbae libertus, non multo ante uinculis exolutus, in quae primo tumultu
            coniectus fuerat.</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Funeratus est impensa ducentorum milium, stragulis albis auro intextis, quibus usus
            Kal. Ian. fuerat. reliquias Egloge et Alexandria nutrices cum Acte concubina gentili
            Domitiorum monimento condiderunt, quod prospicitur e campo Martio impositum colli
            Hortulorum. in eo monimento solium porphyretici marmoris, superstante Lunensi ara,
            circumsaeptum est lapide Thasio.</p></div><div type="textpart" n="51" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro
            magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto,
            gracillimis cruribus, ualitudine prospera: nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter
            omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine
            reliqua abstineret; circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus
            formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem summiserit ac plerumque synthesinam
            indutus ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et
            discalciatus.</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit. sed a philosophia eum mater auertit
            monens imperaturo contrariam esse; a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo
            diutius in admiratione sui detineret. itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine
            labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. uenere in manus meas
            pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut
            facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante
            atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant. habuit
            et pingendi fingendique <del>maxime</del> non mediocre studium.</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Maxime autem popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum uulgi
            mouerent. exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad
              Olympia<del>m</del> inter athletas; nam et luctabatur assidue nec aliter certamina
            gymnica tota Graecia spectauerat quam brabeutarum more in stadie humi assidens ac, si
            qua paria longius recessissent, in medium manibus suis protrahens. destinauerat etiam,
            quia Apollinem cantu, Solem aurigando aequiperare existimaretur, imitari et Herculis
            facta; praeparatumque leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexibus in
            amphitheatri harena spectante populo nudus elideret.</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sub exitu quidem uitae palam uouerat, si sibi incolumis status permansisset, proditurum
            se partae uictoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utricularium ac nouissimo die
            histrionem saltaturumque Vergili Turnum. et sunt qui tradant Paridem histrionem occisum
            ab eo quasi grauem aduersarium.</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>erat illi aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta. ideoque multis rebus
            ac locis uetere appellatione detracta nouam indixit ex suo nomine, mensem quoque Aprilem
            Neroneum appellauit; destinauerat et Romam Neropolim nuncupare.</p></div><div type="textpart" n="56" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Religionum usque quaque contemptor, praeter unius Deae Syriae, hanc mox ita spreuit ut
            urina contaminaret, alia superstitione captus, in qua sola pertinacissime haesit,
            siquidem imagunculam puellarem, cum quasi remedium insidiarum a plebeio quodam et ignoto
            muneri accepisset, detecta confestim coniuratione pro summo numine trinisque in die
            sacrificiis colere perseuerauit uolebatque credi monitione eius futura praenoscere. ante
            paucos quam periret menses attendit et extispicio nec umquam litauit.</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Obiit tricensimo et secundo aetatis anno, die quo quondam Octauiam interemerat,
            tantumque gaudium publice praebuit, ut plebs pilleata tota urbe discurreret. et tamen
            non defuerunt qui per longum tempus uernis aestiuisque floribus tumulum eius ornarent ac
            modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi uiuentis et breui
            magno inimicorum malo reuersuri. <milestone n="2" unit="section"/> quin etiam Vologaesus
            Parthorum rex missis ad senatum legatis de instauranda societate hoc etiam magno opere
            orauit, ut Neronis memoria coleretur. denique cum post uiginti annos adulescente me
            extitisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret, tam fauorabile nomen eius
            apud Parthos fuit, ut uehementer adiutus et uix redditus sit. <milestone n="7" unit="Book"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>