<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2:31-36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2:31-36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.perseus-lat2"><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque
            fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream nominauit.
            de cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. uestibulum eius fuit, in quo
            colossus <num value="0120">CXX</num> pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut
            porticus triplices miliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum
            aedificiis ad urbium speciem; rura insuper aruis atque uinetis et pascuis siluisque
            uaria, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. <milestone n="2" unit="section"/> in ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant;
            cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta
            desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus
            uice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis fluentes aquis. eius modi domum
            cum absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, ut se diceret <quote>quasi hominem tandem
              habitare coepisse.</quote>
            <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Auernum lacum contectam porticibusque
            conclusam, quo quidquid totis Bais calidarum aquarum esset conuerteretur; fossam ab
            Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta
            milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. quorum operum perficiendorum
            gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non
            nisi ad opus damnari praeceperat. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina
            immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis
                  <abbr>R.<expan><ex>Romani</ex></expan></abbr> pro comperto pollicentis thesauros
            antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa
            uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>uerum ut spes fefellit, destitutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia quoque
            militum et commoda ueteranorum protrahi ac differri necesse esset, calumniis rapinisque
            intendit animum. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans ei
            cogeretur, qui sine probabili causa eo nomine essent, quo fuissent ullae fa miliae quas
            ipse contingeret; deinde, ut ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent,
            ac ne impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dictassent ea; tunc ut lege
            maiestatis facta dictaque omnia, quibus modo delator non deesset, tenerentur. <milestone n="3" unit="section"/> reuocauit et praemia coronarum, quae umquam sibi ciuitates in
            certaminibus detulissent. et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris
            summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos
            negotiatores. quin etiam inter canendum animaduersam matronam in spectaculis uetita
            purpura cultam demonstrasse procuratoribus suis dicitur detractamque ilico non ueste
            modo sed et bonis exuit. <milestone n="4" unit="section"/> nulli delegauit officium ut
            non adiceret: 'scis quid mihi opus sit,' et: 'hoc agamus, ne quis quicquam habeat.'
            ultimo templis compluribus dona detraxit simulacraque ex auro uel argento fabricata
            conflauit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit.</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Parricidia et caedes a Claudio exorsus est; cuius necis etsi non auctor, at conscius
            fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat,
            quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus. certe omnibus rerum
            uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens;
            nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur multaque
            decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit; denique bustum
            eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne
            quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est. quod
            acceptum a quadam Lucusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet uentre modo
            Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens pro ueneno remedium
            dedisse; excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam: 'sane,' inquit,
            'legem Iuliam timeo,' coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissimum ac
            praesentaneum coquere. <milestone n="3" unit="section"/> deinde in haedo expertus,
            postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit; quo
            statim exanimato inferri in triclinium darique cenanti secum Britannico imperauit. et
            cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud
            conuiuas ementitus postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit funere.
            Lucustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Matrem facta dictaque sua exquirentem acerbius et corrigentem hactenus primo
            grauabatur, ut inuidia identidem oneraret quasi cessurus imperio Rhodumque abiturus, mox
            et honore omni et potestate priuauit abductaque militum et Germanorum statione
            contubernio quoque ac Palatio expulit; neque in diuexanda quicquam pensi habuit,
            summissis qui et Romae morantem litibus et in secessu quiescentem per conuicia et iocos
            terra marique praeteruehentes inquietarent. <milestone n="2" unit="section"/> uerum
            minis eius ac uiolentia territus perdere statuit; et cum ter ueneno temptasset
            sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina
            deciderent, parauit. hoc consilio per conscios parum celato solutilem nauem, cuius uel
            naufragio uel camarae ruina periret, commentus est atque ita reconciliatione simulata
            iucundissimis litteris Baias euocauit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda;
            datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu
            confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii
            machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque
            exosculatus. <milestone n="3" unit="section"/> reliquum temporis cum magna trepidatione
            uigilauit opperiens coeptorum exitum. sed ut diuersa omnia nandoque euasisse eam
            comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius saluam et incolumem cum gaudio
            nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi
            constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte uitasset.
              <milestone n="4" unit="section"/> adduntur his atrociora nec incertis auctoribus: ad
            uisendum interfectae cadauer accurrisse, contrectasse membra, alia uituperasse, alia
            laudasse, sitique interim oborta bibisse. neque tamen conscientiam sceleris, quanquam et
            militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea
            ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac
            taedis ardentibus. quin et facto per Magos sacro euocare Manes et exorare temptauit.
            peregrinatione quidem Graeciae et Eleusinis sacris, quorum initiatione impii et
            scelerati uoce praeconis summouentur, interesse non ausus est. <milestone n="5" unit="section"/></p><p>Iunxit parricidio matris amitae necem. quam cum ex duritie alui cubantem uisitaret, et
            illa tractans lanuginem eius, ut assolet, iam grandis natu per blanditias forte
            dixisset: 'simul hanc excepero, mori uolo,' conuersus ad proximos <quote>confestim se
              positurum</quote> uelut irridens ait, praecepitque medicis ut largius purgarent
            aegram; necdum defunctae bona inuasit suppresso testamento, ne quid abscederet.</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et
            equiti <abbr>R.<expan><ex>Romano</ex></expan></abbr> antea nuptam, deinde Statiliam
            Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. qua ut poteretur, uirum eius
            Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit. Octauiae consuetudinem cito
            aspernatus, corripientibus amicis <quote>sufficere illi debere</quote> respondit
              <quote>uxoria ornamenta.</quote>
            <milestone n="2" unit="section"/> eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit
            ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit,
            denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione
            pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret† dolo
            stupratam a se fateretur. <milestone n="3" unit="section"/> Poppaeam duodecimo die post
            diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu
            calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis
            incesserat. ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit. Antoniam Claudi
            filiam, recusantem post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem nouarum rerum
            interemit; similiter <del>inter</del> ceteros aut affinitate aliqua sibi aut
            propinquitate coniunctos; in quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante mortem per uim
            conspurcasset: 'eat nunc,' inquit, 'mater mea et successorem meum osculetur,' iactans
            dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum. priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum,
              <milestone n="5" unit="section"/> impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia
            ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit. Tuscum nutricis filium
            relegauit, quod in procuratione Aegypti balineis in aduentum suum extructis lauisset.
            Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti
            persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei. Burro
            praefecto remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. libertos diuites et senes, olim
            adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, ueneno partim cibis partim
            potionibus indito intercepit.</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus est. stella crinita, quae summis
            potestatibus exitium portendere uulgo putatur, per continuas noctes oriri coeperat.
            anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua
            illustri expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique exitium
            destinauit; enimuero multo magis et quasi per iustam causam duabus coniurationibus
            prouulgatis, quarum prior maiorque Pisoniana Romae, posterior Viniciana Beneuenti
            conflata atque detecta est. <milestone n="2" unit="section"/> coniurati e uinculis
            triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam
            imputarent, tamquam <quote>aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato
              flagitiis omnibus.</quote> damnatorum liberi urbe pulsi enecti que ueneno aut fame;
            constat quosdam cum paedagogis et capsaris uno prandio pariter necatos, alios diurnum
            uictum prohibitos quaerere.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>