<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2:45-46</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2:45-46</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="45" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur. itaque et quasi pro
            aegro adhuc uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui uelut
            desiderantem oblectarent. excessit III. Id. Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss.
            sexagesimo quarto aetatis, imperii quarto decimo anno, funeratusque est sollemni
            principum pompa et in numerum deorum relatus; quem honorem a Nerone destitutum
            abolitumque recepit mox per Vespasianum.</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae, quam cometen uocant,
            tactumque de caelo monumentum Drusi patris, et quod eodem anno ex omnium magistratuum
            genere plerique mortem obierant. sed nec ipse ignorasse aut dissimulasse ultima uitae
            suae tempora uidetur, aliquot quidem argumentis. nam et cum consules designaret, neminem
            ultra mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad
            concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit,
            et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam
            abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiauit. <milestone n="6" unit="Book"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>