<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Congiaria populo saepius distribuit. spectacula quoque complura et magnifica edidit,
            non usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et ex antiquitate repetita, et ubi
            praeterea nemo ante eum. ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum
            restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes
            supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
              <milestone n="2" unit="section"/> fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto
            nec legitimo tempori reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos
            Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse. quare
            uox praeconis irrisa est inuitantis more sollemni ad ludos, quos nec spectasset quisquam
            nec spectaturus esset, cum superessent adhuc qui spectauerant, et quidam histrionum
            producti olim tunc quoque producerentur. circenses frequenter etiam in Vaticano
            commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus uenatione. <milestone n="3" unit="section"/> circo uero maximo marmoreis carceribus auratisque metis, quae utraque
            et tofina ac lignea antea fuerant, exculto propria senatoribus constituit loca promiscue
            spectare solitis; ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas,
            conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto; praeterea
            Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad
            terram cornibus detrahunt. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia exhibuit: anniuersarium in castris
            praetorianis sine uenatione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis; ibidem
            extraordinarium et breue dierumque paucorum, quodque appellare coepit 'sportulam,' quia
            primum daturu<del>m</del>s edixerat, uelut ad subitam condictamque cenulam inuitare se
            populum. <milestone n="5" unit="section"/> nec ullo spectaculi genere communior aut
            remissior erat, adeo ut oblatos uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo
            uoce digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem homines
            prouocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et arcessitis iocis;
            qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit, si captus esset. illud
            plane quantumuis salubriter et in tempore: cum essedario, pro quo quattuor fili
            deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens
            populum, quanto opere liberos suscipere deberet, quos uideret et gladiatori praesidio
            gratiaeque esse. <milestone n="6" unit="section"/> edidit et in Martio campo
            expugnationem direptionemque oppidi ad imaginem bellicam et deditionem Britanniae regum
            praeseditque paludatus. quin et emissurus Fucinum lacum naumachiam ante commisit. sed
            cum proclamantibus naumachiariis: 'haue imperator, morituri te salutant!' respondisset:
            'aut non,' neque post hanc uocem quasi uenia data quisquam dimicare uellet, diu
            cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum
            lacus non sine foeda uacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam
            compulit. hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium
            singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa omnium ordinum
            statum domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua instituit. in
            cooptandis per collegia sacerdotibus neminem nisi iuratus nominauit; obseruauitque
            sedulo, ut quotiens terra in urbe mouisset, ferias aduocata contione praetor indiceret,
            utque dira aue in Capitolio uisa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi
            pontificis pro rostris populo praeiret summotaque operariorum seruorumque turba.</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit. iuris dictionem de
            fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum
            atque etiam per prouincias potestatibus demandauit. capiti Papiae Poppaeae legis a
            Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogauit. <milestone n="2" unit="section"/> sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur,
            utque ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia
            summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret
            egredi ab urbe.</p><p>De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio
            sedebat. commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit. senatoriam dignitatem
            recusantibus equestrem quoque ademit. latum clauum, quamuis initio affirmasset non
            lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub
            condicione si prius ab equite R. adoptatus esset; ac sic quoque reprehensionem uerens,
            et Appium Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in senatum
            adlegisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos non
            ipsos, qui manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos. <milestone n="2" unit="section"/> collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit
            detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio
            tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, nondum puberi dedit, maioribus uero
            natu tam multis tamque facile, ut epistula communi<del>s</del> legionum nomine extiterit
            petentium, ut legatis consularibus simul cum exercitu et triumphalia darentur, ne causam
            belli quoquo modo quaererent. Aulo Plautio etiam ouationem decreuit ingressoque urbem
            obuiam progressus et in Capitolium eunti et inde rursus reuertenti latus texit. Gabinio
            Secundo Cauchis gente Germanica superatis cognomen Cauchius usurpare concessit.</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Equestris militias ita ordinauit, ut post cohortem alam, post alam tribunatum legionis
            daret; stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur 'supra
            numerum,' quo absentes et titulo tenus fungerentur. milites domus senatorias salutandi
            causa ingredi etiam patrum decreto prohibuit. libertinos, qui se pro equitibus R.
            agerent, publicauit, ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem
            aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum. <milestone n="2" unit="section"/> cum quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapi<del>i</del>
            taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in
            dicionem domini, si conualuissent; quod si quis necare quem mallet quam exponere, caedis
            crimine teneri. uiatores ne per Italiae oppida nisi aut pedibus aut sella aut lectica
            transirent, monuit edicto. Puteolis et Ostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum
            casus collocauit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Peregrinae condicionis homines uetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia.
            ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit. prouincias Achaiam et
            Macedoniam, quas Tiberius ad curam suam transtulerat, senatui reddidit. Lyciis ob
            exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum
            delictorum reddidit. Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum
            remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et
            societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes
            praestitisset. <milestone n="4" unit="section"/> Iudaeos impulsore Chresto assidue
            tumultuantis Roma expulit. Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate
            eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et
            Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem
            uirtutem aut condicionem suam praedicantes. <milestone n="5" unit="section"/> Druidarum
            religionem apud Gallos dirae immanitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam
            penitus aboleuit; contra sacra Eleusinia etiam transferre ex Attica Romam conatus est,
            templumque in Sicilia Veneris Erycinae uetustate conlapsum ut ex aerario pop. R.
            reficeretur, auctor fuit. cum regibus foedus in foro i<del>e</del>cit porca caesa ac
            uetere fetialium praefatione adhibita. sed et haec et cetera totumque adeo ex parte
            magna principatum non tam suo quam uxorum libertorumque arbitrio administrauit, talis
            ubique plerumque, qualem esse eum aut expediret illis aut liberet.</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam
            Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Camilli. priorem,
            quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso
            die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit. <milestone n="2" unit="section"/> uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari
            patre. cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla
            ob libidinum probra et homicidii suspicionem. post has Valeriam Messalinam, Barbati
            Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. quam cum comperisset super
            cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata,
            supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi
            matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non
            recusaturum confodi manibus ipsorum. <milestone n="3" unit="section"/> nec durare ualuit
            quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque
            Lolliae Paulinae, quae C. Caesari nupta fuerat. uerum inlecebris Agrippinae, Germanici
            fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem,
            subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei
            p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus
            incesta habebantur. ac uix uno interposito die confecit nuptias, non repertis qui
            sequerentur exemplum, excepto libertino quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum
            officium et ipse cum Agrippina celebrauit.</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgulanilla Drusum et Claudiam, ex Paetina
            Antoniam, ex Messalina Octauiam et quem primo Germanicum, mox Britannicum cognominauit.
            Drusum †pompeium puberem amisit piro per lusum in sublime iactato et hiatu oris excepto
            strangulatum, cum ei ante paucos dies filiam Seiani despondisset. quo magis miror fuisse
            qui traderent fraude a Seiano necatum. Claudiam ex liberto suo Botere conceptam, quamuis
            ante quintum mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen ad matris ianuam et
            nudam iussit abici. <milestone n="2" unit="section"/> Antoniam Cn. Pompeio Magno, deinde
            Fausto Sullae, nobilissimis iuuenibus, Octauiam Neroni priuigno suo collocauit, Silano
            ante desponsam. Britannicum uicesimo imperii die inque secundo consulatu, natum sibi
            paruulum etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans et plebi per spectacula
            gremio aut ante se retinens assidue commendabat faustisque ominibus cum adclamantium
            turba prosequebatur. e generis Neronem adoptauit, Pompeium atque Silanum non recusauit
            modo, sed et interemit.</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter
            militares uiros hasta pura donauit; nec minus Felicem, quem cohortibus et alis
            prouinciaeque Iudaeae praeposuit, trium reginarum maritum; et Harpocran, cui lectica per
            urbem uehendi spectaculaque publice edendi ius tribuit; ac super hos Polybium ab
            studiis, qui saepe inter duos consules ambulabat; sed ante omnis Narcissum ab epistulis
            et Pallantem a rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis modo ingentibus, sed
            et quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est; tantum praeterea
            adquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate non absurde dictum sit,
            abundaturum, si a duobus libertis in consortium reciperetur.</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem <del>se</del>, sed ministrum egit,
            compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates
            supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus. ac ne singillatim
            minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut
            etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum
            Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla
            data occidit, item Cn. Pompeium maioris filiae uirum et L. Silanum minoris sponsum.
              <milestone n="2" unit="section"/> ex quibus Pompeius in concubitu dilecti
            adulescentuli confossus est, Silanus abdicare se praetura ante IIII. Kal. Ian. morique
            initio anni coactus die ipso Claudi<del>i</del> et Agrippinae nuptiarum. in quinque et
            triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut,
            cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret
            quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio
            milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent. <milestone n="3" unit="section"/> nam illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum
            adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse consignauerit, inductus, quasi de
            industria simularentur ad auertendum transferendumque periculum, quod imminere ipsi per
            quaedam ostenta portenderetur.</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Auctoritas dignitasque formae non defuit †et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue
            quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis
            ceruicibus; ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid
            uel serio agentem multa dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante rictu,
            umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in
            quantulocumque actu uel maxime tremulum.</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ualitudine sicut olim graui, ita princeps prospera usus est excepto stomachi dolore,
            quo se correptum etiam de consciscenda morte cogitasse dixit.</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Conuiuia agitauit et ampla et assidua ac fere patentissimis locis, ut plerumque sesceni
            simul discumberent. conuiuatus est et super emissarium Fucini lacus ac paene summersus,
            cum emissa impetu aqua redundasset. adhibebat omni cenae et liberos suos cum pueris
            puellisque nobilibus, qui more ueteri ad fulcra lectorum sedentes uescerentur. conuiuae,
            qui pridie scyphum aureum subripuisse existimabatur, reuocato in diem posterum calicem
            fictilem apposuit. dicitur etiam meditatus edictum, quo ueniam daret flatum crepitumque
            uentris in conuiuio emittendi, cum periclitatum quendam prae pudore ex continentia
            repperisset.</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Cibi uinique quocumque et tempore et loco appetentissimus, cognoscens quondam in
            Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur,
            deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit. nec temere umquam triclinio
            abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os
            inderetur ad exonerandum stomachum. <milestone n="2" unit="section"/> somni breuissimi
            erat. nam ante mediam noctem plerumque uigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure
            dicendo obdormisceret uixque ab aduocatis de industria uocem augentibus excitaretur.
            libidinis in feminas profusissimae, marum omnino expers. aleam studiosissime lusit, de
            cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque
            adaptatis ne lusus confunderetur.</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Saeuum et sanguinarium natura fuisse, magnis minimisque apparuit rebus. tormenta
            quaestionum poenasque parricidarum repraesentabat exigebatque coram. cum spectare
            antiqui moris supplicium Tiburi concupisset et deligatis ad palum noxiis carnifex
            deesset, accitum ab urbe uesperam usque opperiri perseuerauit. quocumque gladiatorio
            munere, uel suo uel alieno, etiam forte prolapsos iugulari iubebat, maxime retiarios, ut
            expirantium facies uideret. <milestone n="2" unit="section"/> cum par quoddam mutuis
            ictibus concidisset, cultellos sibi paruulos ex utroque ferro in usum fieri sine mora
            iussit. bestiaris meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum
            descenderet et meridie dimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiam
            leui subitaque de causa quosdam committeret, de fabrorum quoque ac ministrorum atque id
            genus numero, si automatum uel pegma uel quid tale aliud parum cessisset. induxit et
            unum ex nomenculatoribus suis, sic ut erat togatus.</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit. primis imperii diebus quanquam, ut
            diximus, iactator ciuilitatis, neque conuiuia inire ausus est nisi ut speculatores cum
            lanceis circumstarent militesque uice ministrorum fungerentur, neque aegrum quemquam
            uisitauit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et stragulis praetemptatis et
            excussis. reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem
            omnibus et acerbissimos. <milestone n="2" unit="section"/> sero enim ac uix remisit, ne
            feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario
            calamariae et graphiariae thecae adimerentur. motu ciuili cum eum Camillus, non dubitans
            etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere
            imperio iuberet uitamque otiosam in priuata re agere, dubitauit adhibitis principibus
            uiris an optemperaret.</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>quasdam insidias temere delatas adeo expauit, ut deponere imperium temptauerit. quodam,
            ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se deprehenso, senatum per praecones
            propere conuocauit lacrimisque et uociferatione miseratus est condicionem suam, cui
            nihil tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit. Messalinae quoque amorem
            flagrantissimum non tam indignitate contumeliarum quam periculi metu abiecit, cum
            adultero Silio adquiri imperium credidisset; quo tempore foedum in modum trepidus ad
            castra confugit, nihil tota uia quam essetne sibi saluum imperium requirens.</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo
            iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur. unus ex litigatoribus seducto in
            salutatione affirmauit, uidisse se per quietem occidi eum a quodam; dein paulo post,
            quasi percussorem agnosceret, libellum tradentem aduersarium suum demonstrauit:
            confestimque is pro deprenso ad poenam raptus est. <milestone n="2" unit="section"/>
            pari modo oppressum ferunt Appium Silanum: quem cum Messalina et Narcissus con
            spirassent perdere, diuisis partibus alter ante lucem similis attonito patroni cubiculum
            inrupit, affirmans somniasse se uim ei ab Appio inlatam; altera in admirationem formata
            sibi quoque eandem speciem aliquot iam noctibus obuersari rettulit; nec multo post ex
            composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut adesset praeceptum
            erat, quasi plane repraesentaretur somnii fides, arcessi statim ac mori iussus est. nec
            dubitauit postero die Claudius ordinem rei gestae perferre ad senatum ac liberto gratias
            agere, quod pro salute sua etiam dormiens excubaret.</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus
            alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore. Ostiensibus, quia sibi
            subeunti Tiberim scaphas obuiam non miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut
            in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo ueniam
            dedit. <milestone n="2" unit="section"/> quosdam in publico parum tempestiue adeuntis
            manu sua reppulit. item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos
            et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in
            aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset
            uilicumque interuenientem flagellasset. qua de causa etiam coercitionem popinarum
            aedilibus ademit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod
            aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis
            testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breue tempus liber editus sit, cui index
            erat <foreign xml:lang="grc">μωρῶν ἐπανάστασισ</foreign>, argumentum autem stultitiam
            neminem fingere.</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et inconsiderantiam, uel ut Graece
            dicam, <foreign xml:lang="grc">μετεωρίαν</foreign> et <foreign xml:lang="grc">ἀβλεψίαν</foreign>. occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur
            domina non ueniret requisiit. multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim die
            et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos
            per nuntium increpuit. <milestone n="2" unit="section"/> ducturus contra fas Agrippinam
            uxorem, non cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque
            educatam praedicare. adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod
            adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem
            familiae Claudiae insertum.</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos,
            quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur. cum de laniis ac
            uinariis ageretur, exclamauit in curia: 'rogo uos, quis potest sine offula uiuere?'
            descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse
            petere. <milestone n="2" unit="section"/> de quaesturae quodam candidato inter causas
            suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset.
            inducta teste in senatu: 'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me
            patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me
            patronum non putant.' <milestone n="3" unit="section"/> sed et pro tribunali Ostiensibus
            quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos
            demereatur; si quem alium, et se liberum esse. nam illa eius cotidiana et plane omnium
            horarum et momentorum erant: 'quid, ego tibi Telegenius uideor?' et: <foreign xml:lang="grc">λάλει καὶ μὴ θίγγανε</foreign>, multaque talia etiam priuatis deformia,
            nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus
            studiis dedito.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>