<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2:13-14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2:13-14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem
            et denique ciuili bello infestatus est. e plebe homo nocte media iuxta cubiculum eius
            cum pugione deprehensus est; reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac
            uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud
            Martis aedem adoreretur. <milestone n="2" unit="section"/> conspirauerunt autem ad res
            nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes,
            assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis. bellum ciuile mouit Furius Camillus
            Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae
            sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad
            nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa
            conuelli mouerique potuerunt.</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos iunctim, sequentis
            per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium
            autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus. ius et consul et extra
            honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis
            quoque antiquitus et religiosis. nec semper praescripta legum secutus duritiam
            lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et
            iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et
            in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>