<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2:29-44</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2:29-44</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et
            uniuersis prope excesserat humanitatis modum. dissentiens in curia a Q. Haterio:
            'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus te liberius sicut senator dixero.' et deinde
            omnis adloquens: 'dixi et nunc et saepe alias, p. c., bonum et salutarem principem, quem
            uos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui seruire debere et uniuersis
            ciuibus saepe et plerumque etiam singulis; neque id dixisse me paenitet, et bonos et
            aequos et fauentes uos habui dominos et adhuc habeo.'</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Quin etiam speciem libertatis quandam induxit conseruatis senatui ac magistratibus et
            maiestate pristina et potestate. neque tam paruum quicquam neque tam magnum publici
            priuatique negotii fuit, de quo non ad patres conscriptos referretur: de uectigalibus ac
            monopoliis, de extruendis reficiendisue operibus, etiam de legendo uel exauctorando
            milite ac legionum et auxiliorum discriptione, denique quibus imperium prorogari aut
            extraordinaria bella mandari, quid et qua<del>m</del> forma<del>m</del> regum litteris
            rescribi placeret. praefectum alae de ui et rapinis reum causam in senatu dicere coegit.
            numquam curiam nisi solus intrauit; lectica quondam intro latus aeger comites a se
            remouit.</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>quaedam aduersus sententiam suam decerni ne questus quidem est. negante eo destinatos
            magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus
            liberam legationem impetrauit. iterum censente, ut Trebianis legatam in opus noui
            theatri pecuniam ad munitionem uiae transferre concederetur, optinere non potuit quin
            rata uoluntas legatoris esset. cum senatus consultum per discessionem forte fieret,
            transeuntem eum in alteram partem, in qua pauciores erant, secutus est nemo. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Cetera quoque non nisi per magistratus et iure ordinario agebantur, tanta consulum
            auctoritate, ut legati ex Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare ad quem
            missi forent. nec mirum, cum palam esset, ipsum quoque eisdem et assurgere et decedere
            uia.</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non de rebus gestis senatui
            scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi non
            omnium tribuendorum ipsi ius haberent. praetorem conlaudauit, quod honore inito
            consuetudinem antiquam rettulisset de maioribus suis pro contione memorandi. quorundam
            illustrium exequias usque ad rogum frequentauit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit. cum Rhodiorum
            magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, euocasset, ne
            uerbo quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere remisit. Diogenes grammaticus,
            disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum, ut se extra ordinem audiret, non
            admiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat; hunc Romae salutandi sui
            causa pro foribus adstantem nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit.
            praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse
            tondere pecus, non deglubere.</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Paulatim principem exeruit praestititque etsi uarium diu, commodiorem tamen saepius et
            ad utilitates publicas proniorem. ac primo eatenus interueniebat, ne quid perperam
            fieret. itaque et constitutiones senatus quasdam rescidit et magistratibus pro tribunali
            cognoscentibus plerumque se offerebat consiliarium assidebatque iuxtim uel exaduersum in
            parte primori; et si quem reorum elabi gratia rumor esset, subitus aderat iudices que
            aut e plano aut e quaesitoris tribunali legum et religionis et noxae, de qua
            cognoscerent, admonebat; atque etiam, si qua in publicis moribus desidia aut mala
            consuetudine labarent, corrigenda suscepit.</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisis paribusque
            gladiatorum ad certum numerum redactis. Corinthiorum uasorum pretia in immensum
            exarsisse tresque mullos triginta milibus nummum uenisse grauiter conquestus, adhibendum
            supellectili modum censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannis temperandam,
            dato aedilibus negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne opera quidem pistoria
            proponi uenalia sinerent. et ut parsimoniam publicam exemplo quoque iuuaret, sollemnibus
            ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit dimidiatumque aprum, affirmans
            omnia eadem habere, quae totum. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Cotidiana oscula edicto prohibuit, item strenarum commercium ne ultra Kal. Ian.
            exerceretur. consuerat quadriplam stren<del>u</del>am, et de manu, reddere; sed offensus
            interpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non
            tulit.</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui more
            maiorum de communi sententia coercerent auctor fuit. eq(uiti) R(omano) iuris iurandi
            gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se numquam
            repudiaturum ante iurauerat. <milestone n="2" unit="section"/> feminae famosae, ut ad
            euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri
            coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera
            scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte
            subibant; eos easque omnes, ne quod refugium in tali fraude cuiquam esset, exilio
            adfecit. senatori latum clauum ademit, cum cognosset sub Kal. Iul. demigrasse in hortos,
            quo uilius post diem aedes in urbe conduceret. alium e quaestura remouit, quod uxorem
            pridie sortitionem ductam postridie repudiasset.</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus compescuit, coactis qui superstitione
            ea tenebantur religiosas uestes cum instrumento omni comburere. Iudaeorum iuuentutem per
            speciem sacramenti in prouincias grauioris caeli distribuit, reliquos gentis eiusdem uel
            similia sectantes urbe summouit, sub poena perpetuae seruitutis nisi obtemperassent.
            expulit et mathematicos, sed deprecantibus ac se artem desituros promittentibus ueniam
            dedit.</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>In primis tuendae pacis a grassaturis ac latrociniis seditionumque licentia curam
            habuit. stationes militum per Italiam solito frequentiores disposuit. Romae castra
            constituit, quibus praetorianae cohortes uagae ante id tempus et per hospitia dispersae
            continerentur. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Populares tumultus et ortos grauissime coercuit et ne orerentur sedulo cauit. caede in
            theatro per discordiam admissa capita factionum et histriones, propter quos
            dissidebatur, relegauit, nec ut reuocaret umquam ullis populi precibus potuit euinci.
              <milestone n="3" unit="section"/> cum Pollentina plebs funus cuiusdam primipilaris non
            prius ex foro misisset quam extorta pecunia per uim heredibus ad gladiatorium munus,
            cohortem ab urbe et aliam a Cotti regno dissimulata itineris causa detectis repente
            armis concinentibusque signis per diuersas portas in oppidum immisit ac partem maiorem
            plebei ac decurionum in perpetua uincula coiecit. aboleuit et ius moremque asylorum,
            quae usquam erant. Cyzicenis in ciues R. uiolentius quaedam ausis publice libertatem
            ademit, quam Mithridatico bello meruerant. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Hostiles motus nulla postea expeditione suscepta per legatos compescuit, ne per eos
            quidem nisi cunctanter et necessario. reges infestos suspectosque comminationibus magis
            et querelis quam ui repressit; quosdam per blanditias atque promissa extractos ad se non
            remisit, ut Marobodum Germanum, <del>t</del>Rhascuporim Thracem, Archelaum Cappadocem,
            cuius etiam regnum in formam prouinciae redegit.</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Biennio continuo post adeptum imperium pedem porta non extulit; sequenti tempore
            praeterquam in propinqua oppida et, cum longissime, Antio tenus nusquam afuit, idque
            perraro et paucos dies; quamuis prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe
            pronuntiasset et prope quotannis profectionem praepararet, uehiculis comprehensis,
            commeatibus per municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro itu et reditu suo
            suscipi passus, ut uulgo iam per iocum 'Callippides' uocaretur, quem cursitare ac ne
            cubiti quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sed orbatus utroque filio, quorum Germanicus in Syria, Drusus Romae obierat, secessum
            Campaniae petit; constanti et opinione et sermone paene omnium quasi neque rediturus
            umquam et cito mortem etiam obiturus. quod paulo minus utrumque euenit; nam neque Romam
            amplius rediit <del>s</del>et paucos post dies iuxta Tarracinam in praetorio, cui
            Speluncae nomen est, incenante eo complura et ingentia saxa fortuito superne dilapsa
            sunt, multisque conuiuarum et ministrorum elisis praeter spem euasit.</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Peragrata Campania, cum Capuae Capitolium, Nolae templum Augusti, quam causam
            profectionis praetenderat, dedicasset, Capreas se contulit, praecipue delectatus insula,
            quod uno paruoque litore adiretur, saepta undique praeruptis immensae altitudinis
            rupibus et profundo mari<del>s</del>. statimque reuocante assidua obtestatione populo
            propter cladem, qua apud Fidenas supra uiginti hominum milia gladiatorio munere
            amphitheatri ruina perierant, transiit in continentem potestatemque omnibus adeundi sui
            fecit: tanto magis, quod urbe egrediens ne quis se interpellaret edixerat ac toto
            itinere adeuntis submouerat.</p></div><div type="textpart" n="41" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Regressus in insulam rei p. quidem curam usque adeo abiecit, ut postea non decurias
            equitum umquam supplerit, non tribunos militum praefectosque, non prouinciarum praesides
            ullos mutauerit, Hispaniam et Syriam per aliquot annos sine consularibus legatis
            habuerit, Armeniam a Parthis occupari, Moesiam a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis
            uastari neglexerit: magno dedecore imperii nec minore discrimine.</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ceterum secreti licentiam nanctus et quasi ciuitatis oculis remotis, cuncta simul uitia
            male diu dissimulata tandem profudit: de quibus singillatim ab exordio referam. in
            castris tiro etiam tum propter nimiam uini auiditatem pro Tiberio 'Biberius,' pro
            Claudio 'Caldius,' pro Nerone 'Mero' uocabatur. postea princeps in ipsa publicorum morum
            correctione cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando
            potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam prouinciam, alteri praefecturam urbis
            confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.
              <milestone n="2" unit="section"/> Cestio Gall<del>i</del>o, libidinoso ac prodigo
            seni, olim ab Augusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatum increpito
            cenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis
            puellis ministrantibus cenaretur. ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis
            anteposuit ob epotam in conuiuio propinante se uini amphoram. Asellio Sabino sestertia
            ducenta donauit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen
            induxerat. nouum denique officium instituit a uoluptatibus, praeposito equite R. T.
            Caesonio Prisco.</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>secessu uero Caprensi etiam sellaria excogitauit, sedem arcanarum libidinum, in quam
            undique conquisiti puellarum et exoletorum greges monstrosique concubitus repertores,
            quos spintrias appellabat, triplici serie conexi, in uicem incestarent coram ipso, ut
            aspectu deficientis libidines excitaret. <milestone n="2" unit="section"/> cubicula
            plurifariam disposita tabellis ac sigillis lasciuissimarum picturarum et figurarum
            adornauit librisque Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar
              impe<del>t</del>ratae schemae deesset. in siluis quoque ac nemoribus passim Venerios
            locos commentus est prost<del>r</del>antisque per antra et cauas rupes ex utriusque
            sexus pube Paniscorum et Nympharum habitu, quae palam iam et uulgo nomine insulae
            abutentes 'Caprineum' dictitabant.</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut referri audiriue, nedum credi fas
            sit, quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos uocabat, institueret, ut natanti
            sibi inter femina uersarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes; atque etiam
            quasi infantes firmiores, necdum tamen lacte depulsos, inguini ceu papillae admoueret,
            pronior sane ad id genus libidinis et natura et aetate. <milestone n="2" unit="section"/> quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi
            sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non
            modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit. fertur etiam in sacrificando quondam
            captus facie ministri acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene uixdum re
            diuina peracta ibidem statim seductum constupraret simulque fratrem eius tibicinem;
            atque utrique mox, quod mutuo flagitium exprobrarant, crura fregisse.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>