<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2:29-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2:29-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et
            uniuersis prope excesserat humanitatis modum. dissentiens in curia a Q. Haterio:
            'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus te liberius sicut senator dixero.' et deinde
            omnis adloquens: 'dixi et nunc et saepe alias, p. c., bonum et salutarem principem, quem
            uos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui seruire debere et uniuersis
            ciuibus saepe et plerumque etiam singulis; neque id dixisse me paenitet, et bonos et
            aequos et fauentes uos habui dominos et adhuc habeo.'</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Quin etiam speciem libertatis quandam induxit conseruatis senatui ac magistratibus et
            maiestate pristina et potestate. neque tam paruum quicquam neque tam magnum publici
            priuatique negotii fuit, de quo non ad patres conscriptos referretur: de uectigalibus ac
            monopoliis, de extruendis reficiendisue operibus, etiam de legendo uel exauctorando
            milite ac legionum et auxiliorum discriptione, denique quibus imperium prorogari aut
            extraordinaria bella mandari, quid et qua<del>m</del> forma<del>m</del> regum litteris
            rescribi placeret. praefectum alae de ui et rapinis reum causam in senatu dicere coegit.
            numquam curiam nisi solus intrauit; lectica quondam intro latus aeger comites a se
            remouit.</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>quaedam aduersus sententiam suam decerni ne questus quidem est. negante eo destinatos
            magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus
            liberam legationem impetrauit. iterum censente, ut Trebianis legatam in opus noui
            theatri pecuniam ad munitionem uiae transferre concederetur, optinere non potuit quin
            rata uoluntas legatoris esset. cum senatus consultum per discessionem forte fieret,
            transeuntem eum in alteram partem, in qua pauciores erant, secutus est nemo. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Cetera quoque non nisi per magistratus et iure ordinario agebantur, tanta consulum
            auctoritate, ut legati ex Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare ad quem
            missi forent. nec mirum, cum palam esset, ipsum quoque eisdem et assurgere et decedere
            uia.</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non de rebus gestis senatui
            scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi non
            omnium tribuendorum ipsi ius haberent. praetorem conlaudauit, quod honore inito
            consuetudinem antiquam rettulisset de maioribus suis pro contione memorandi. quorundam
            illustrium exequias usque ad rogum frequentauit. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit. cum Rhodiorum
            magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, euocasset, ne
            uerbo quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere remisit. Diogenes grammaticus,
            disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum, ut se extra ordinem audiret, non
            admiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat; hunc Romae salutandi sui
            causa pro foribus adstantem nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit.
            praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse
            tondere pecus, non deglubere.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>