<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2:13-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2:13-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio
            habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in
            dies et inuisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subuerterint ac familiari
            quondam conuiuio mentione eius orta extiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si
            iuberet, Rhodum nauigaturum caputque exulis—sic enim appellabatur—relaturum. <milestone n="2" unit="section"/> quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis
            quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum
            etiam casu. destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex uoluntate maioris fili
            statuere; is forte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit.
            permittente ergo Gaio reuocatus est, uerum sub condicione ne quam partem curamue rei p.
            attingeret.</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et
            praedictionibus ab initio aetatis conceperat. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Praegnans eo Liuia cum an marem editura esset, uariis captaret ominibus, ouum incubanti
            gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per uices usque fouit, quoad pullus
            insigniter cristatus exclusus est. ac de infante Scribonius mathematicus praeclara
            spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc
            adhuc Caesarum potestate. <milestone n="3" unit="section"/> et ingresso primam
            expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud Philippos
            sacratae olim uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent ignibus; et mox, cum
            Illyricum petens iuxta Patauium adisset Geryonis oraculum, sorte tracta, qua monebatur
            ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, euenit ut summum numerum
            iacti ab eo ostenderent; hodieque sub aqua uisuntur hi tali. <milestone n="4" unit="section"/> ante paucos uero quam reuocaretur dies aquila numquam antea Rhodi
            conspecta in culmine domus eius assedit; et pridie quam de reditu certior fieret,
            uestimenta mutanti tunica ardere uisa est. Thrasyllum quoque mathematicum, quem ut
            sapientiae professorem contubernio admouerat, tum maxime expertus est affirmantem naue
            prouisa gaudium afferri; cum quidem illum durius et contra praedicta cadentibus rebus ut
            falsum et secretorum temere conscium, eo ipso momento, dum spatiatur una, praecipitare
            in mare destinasset.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e Carinis ac Pompeiana domo
            Esquilias in hortos Maecenatianos transmigrauit totumque se ad quietem contulit, priuata
            modo officia obiens ac publicorum munerum expers. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M.
            Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare. nec quicquam postea
            pro patre familias egit aut ius, quod amiserat, ex ulla parte retinuit. nam neque
            donauit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut
            peculio referret accepta. nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius
            augendam ac multo magis, postquam Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem
            successionis incumbere;</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status,
            Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi.
            sed nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium
            externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam
            triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia.
              <milestone n="2" unit="section"/> et quanquam saepius reuocaretur, tamen perseuerauit,
            metuens ne uicinus et praeualens hostis instaret ultro cedentibus. ac perseuerantiae
            grande pretium tulit, toto Illyrico, quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et
            Macedoniam interque Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patet, perdomito et in
            dicionem redacto.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>cui gloriae amplior adhuc ex oportunitate cumulus accessit. nam sub id fere tempus
            Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin
            uictores Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset.
            quas ob res triumphus ei decretus est multique et magni honores. <milestone n="2" unit="section"/> censuerunt etiam quidam ut Pannonicus, alii ut Inuictus, nonnulli ut
            Pius cognominaretur. sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens,
            quod se defuncto suscepturus esset. triumphum ipse distulit maesta ciuitate clade
            Variana; nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in
            Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto
            simul sedit; unde populo consalutato circum templa deductus est.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam cladem temeritate et
            neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias sui
            arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione
            belli communicauit. curam quoque solito exactiorem praestitit. traiecturus Rhenum
            commeatum omnem ad certam formulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud
            ripam explorasset uehiculorum onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria.
              <milestone n="2" unit="section"/> trans Rhenum uero eum uitae ordinem tenuit, ut
            sedens in caespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta
            sequentis diei omnia, et si quid subiti muneris iniungendum esset, per libellos daret;
            addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel
            noctis hora uteretur.</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibus ex antiquitate
            repetitis atque etiam legato legionis, quod paucos milites cum liberto suo trans ripam
            uenatum misisset, ignominia notato. proelia, quamuis minimum fortunae casibusque
            permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo
            propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a
            maioribus suis in omni ducatu expertissimo. sed re prospere gesta non multum afuit quin
            a Bructero quodam occideretur, cui inter proximos uersanti et trepidatione detecto
            tormentis expressa confessio est cogitati facinoris.</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>a Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit
            prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat. ac prius quam in
            Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit.
            Batonem Pannonium ducem ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulit, gratiam
            referens, quod se quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus esset
            euadere. prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim
            dedit. dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de
            manubiis.</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ac non multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter
            administraret simulque censum a<del>u</del>geret, condito lustro in Illyricum profectus
            est. et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc
            Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Scio uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti per
            cubicularios excepta sit: 'miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit.' ne
            illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum eius
            diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque sermones
            superueniente eo abrumperet; sed expugnatum precibus uxoris adoptionem non abnuisse, uel
            etiam ambitione tractum, ut tali successore desiderabilior ipse quandoque fieret.
              <milestone n="3" unit="section"/> adduci tamen nequeo quin existimem,
            circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temere
            fecisse; sed uitiis Tiberi<del>i</del> uirtutibusque perpensis potiores duxisse
            uirtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit et
            epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. praesidium
            prosequatur. ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>'Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, <foreign xml:lang="grc">ἐμοὶ
              καὶ</foreign> †<foreign xml:lang="grc">μουισ3ασ3αισ3τ στρατηγῶν</foreign>.
            iucundissime et ita sim felix, uir fortissime et dux <foreign xml:lang="grc">νομιμώτατε</foreign>, uale. <milestone n="5" unit="section"/></p><p>Ordinem aestiuorum tuorum ego uero <add><gap reason="omitted"/></add>, mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates <foreign xml:lang="grc">καὶ</foreign><del><foreign xml:lang="grc">ε</foreign></del><foreign xml:lang="grc">ίαν τῶν στρατευομένων</foreign> non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu
            gesseris, existimo. <del>h</del>ii quoque qui tecum fuerunt omnes confitentur, uersum
            illum in te posse dici:</p><l>unus homo nobis uigilando restituit rem. <milestone n="6" unit="section"/></l><p>Siue quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, siue quid stomachor, ualde medius
            Fidius Tiberium meum desidero succurritque uersus ille Homericus:</p><l><foreign xml:lang="grc">τούτου γ' ἑσπομένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο</foreign></l><l><foreign xml:lang="grc">ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπεὶ περίοιδε νοῆσαι.</foreign><milestone n="7" unit="section"/></l><p>Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi
            cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego
            et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur.</p><p>Nihil interest ualeam ipse necne, si tu non ualebis.</p><p>Deos obsecro, ut te nobis conseruent et ualere nunc et semper patiantur, si non p. R.
            perosi sunt.'</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuuene interempto. hunc tribunus
            militum custos appositus occidit lectis codicillis, quibus ut id faceret iubebatur; quos
            codicillos dubium fuit, Augustusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post se
            subduceret; an nomine Augusti Liuia et ea conscio Tiberio an ignaro, dictasset. Tiberius
            renuntianti tribuno, factum esse quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum
            senatui rationem respondit, inuidiam scilicet in praesentia uitans. nam mox silentio rem
            obliterauit.</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataque adlocutione derepente uelut
            impar dolori congemuit, utque non solum uox sed et spiritus deficeret optauit ac
            perlegendum librum Druso filio tradidit. inlatum deinde Augusti testamentum, non
            admissis signatoribus nisi senatorii ordinis, ceteris extra curiam signa agnoscentibus,
            recitauit per libertum. testamenti initium fuit: 'quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium
            filios mihi eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto.' quo
            et ipso aucta suspicio est opinantium successorem ascitum eum necessitate magis quam
            iudicio, quando ita praefari non abstinuerit.</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Principatum, quamuis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione
            militum, hoc est ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit, impudentissimo
            mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc
            precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida
            cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque unus in tumultu
            proclamaret: 'aut agat aut desistat!' alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti
            sint tarde praestare, sed ipsum, quod praestet tarde polliceri. <milestone n="2" unit="section"/> tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi
            seruitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem
            faceret. ipsius uerba sunt: 'dum ueniam ad id tempus, quo uobis aequum possit uideri
            dare uos aliquam senectuti meae requiem.'</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Cunctandi causa erat metus undique imminentium discriminum, ut saepe lupum se auribus
            tenere diceret. nam et seruus Agrippae Clemens nomine non contemnendam manum in ultionem
            domini compararat et L. Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam moliebatur et duplex
            seditio militum in Illyrico et in Germania exorta est. <milestone n="2" unit="section"/>
            flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio
            praetorianis. Germaniciani quidem etiam principem detractabant non a se datum summaque
            ui Germanicum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quanquam obfirmate
            resistentem. quem maxime casum timens, partes sibi quas senatui liberet, tuendas in re
            p. depoposcit, quando uniuersae sufficere solus nemo posset nisi cum altero uel etiam
            cum pluribus. <milestone n="3" unit="section"/> simulauit et ualitudinem, quo aequiore
            animo Germanicus celerem successionem uel certe societatem principatus opperiretur.
            compositis seditionibus Clementem quoque fraude deceptum redegit in potestatem. Libonem,
            ne quid in nouitate acerbius fieret, secundo demum anno in senatu coarguit, medio
            temporis spatio tantum cauere contentus; nam et inter pontifices sacrificanti simul pro
            secespita plumbeum cultrum subiciendum curauit et secretum petenti non nisi adhibito
            Druso filio dedit dextramque obambulantis ueluti incumbens, quoad perageretur sermo,
            continuit.</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Verum liberatus metu ciuilem admodum inter initia ac paulo minus quam priuatum egit. ex
            plurimis maximisque honoribus praeter paucos et modicos non recepit. natalem suum
            plebeis incurrentem circensibus uix unius bigae adiectione honorari passus est. templa,
            flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit, etiam statuas atque imagines nisi
            permittente se poni; permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter
            ornamenta aedium ponerentur. <milestone n="2" unit="section"/> intercessit et quo minus
            in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
            praenomen quoque imperatoris cognomenque patris patriae et ciuicam in uestibulo coronam
            recusauit; ac ne Augusti quidem nomen, quanquam hereditarium, nullis nisi ad reges ac
            dynastas epistulis addidit. nec amplius quam mox tres consulatus, unum paucis diebus,
            alterum tribus mensibus, tertium absens usque in Idus Maias gessit.</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Adulationes adeo auersatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad
            lecticam suam admiserit, consularem uero satisfacientem sibi ac per genua orare conantem
            ita suffugerit, ut caderet supinus; atque etiam, si quid in sermone uel in continua
            oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et
            commutare continuo. dominus appellatus a quodam denuntiauit, ne se amplius contumeliae
            causa nominaret. alium dicentem sacras eius occupationes et rursus alium, auctore eo
            senatum se a<del>u</del>disse, uerba mutare et pro auctore suasorem, pro sacris
            laboriosas dicere coegit.</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>sed et aduersus conuicia malosque rumores et famosa de se ac suis carmina firmus ac
            patiens subinde iactabat in ciuitate libera linguam mentemque liberas esse debere; et
            quondam senatu cognitionem de eius modi criminibus ac reis flagitante: 'non tantum,'
            inquit, 'otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis debeamus; si hanc fenestram
            aperueritis, nihil aliud agi sinetis: omnium inimicitiae hoc praetexto ad uos
            deferentur.' extat et sermo eius in senatu perciuilis: 'siquidem locutus aliter fuerit,
            dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam; si perseuerauerit, in uicem
            eum odero.'</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>