<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate—orta
            est ex Regillis oppido Sabinorum. inde Romam recens conditam cum magna clientium manu
            conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio
            gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum
            insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice
            accepit. <milestone n="2" unit="section"/> deinceps procedente tempore duodetriginta
            consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta
            est. cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu
            repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter
            conuictus est. inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo<del>d</del> significatur
            lingua Sabina fortis ac strenuus.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam sequius admissa in rem p. extant.
            sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem
            iniri dissuasit. Claudius Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit.
            †Tibus Nero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam
            Hannibali fratri coniungeretur, oppressit. <milestone n="2" unit="section"/> contra
            Claudius Regillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis
            gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus.
            Claudius †Drusus statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas
            occupare temptauit. Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis
            ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent,
            proelium nauale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, uelut
            iterum inludens discrimini publico Glycian uiatorem suum dixit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia
            fuit, et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit,
            precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae nouo
            more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre
            procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum
            classem amitteret, quo minor turba Romae foret. <milestone n="4" unit="section"/>
            praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob
            expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se
            dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse
            atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus
            apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit; nonnulli in altercatione et iurgio
            tribunos plebi pulsauerint. etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem
            ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas
            cuiquam tribunorum esset.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque: paternum a Tiberio
            Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt. insertus est et
            Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo. quae familia, quanquam plebeia, tamen et
            ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura
            etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore
            Drusisque. <milestone n="2" unit="section"/> Salinator uniuersas tribus in censura
            notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata
            condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent. Drusus hostium duce Drauso
            comminus trucidato sibi posterisque suis cognomen inuenit. traditur etiam pro praetore
            ex prouincia Gallia rettulisse aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut
            fama est, extortum a Camillo. eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus
            senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa
            factio per fraudem interemit.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Pater Tiberi, Nero, quaestor C. Caesaris Alexandrino bello classi praepositus, plurimum
            ad uictoriam contulit. quare et pontifex in locum P. Scipionis substitutus et ad
            deducendas in Galliam colonias, in quis Narbo et Arelate erant, missus est. tamen
            Caesare occiso, cunctis turbarum metu abolitionem facti decernentibus, etiam de praemiis
            tyrannicidarum referendum censuit. <milestone n="2" unit="section"/> praetura deinde
            functus, cum exitu anni discordia inter triumuiros orta esset, retentis ultra iustum
            tempus insignibus L. Antonium consulem triumuiri fratrem ad Perusiam secutus, deditione
            a ceteris facta, solus permansit in partibus ac primo Praeneste, inde Neapolim euasit
            seruisque ad pilleum frustra uocatis in Siciliam profugit. <milestone n="3" unit="section"/> sed indigne ferens nec statim se in conspectum Sexti Pompei admissum
            et fascium usu prohibitum, ad M. Antonium traiecit in Achaiam. cum quo breui
            reconciliata inter omnis pace Romam redit uxoremque Liuiam Drusillam et tunc grauidam et
            ante iam apud se filium enixam petenti Augusto concessit. nec multo post diem obiit,
            utroque liberorum superstite, Tiberio Drusoque Neronibus.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius
            auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit. sed
            ut plures certioresque tradunt, natus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio
            Lepido iterum L. Munatio Planco conss. per bellum Philippense. sic enim in fastos
            actaque in publica relatum est. nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac
            Pansae, partim insequenti, Seruili Isaurici L.que Antoni<del>i</del> consulatu, genitum
            eum scribant.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatam, comes usque quaque parentum
            fugae; quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu
            suo paene bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim
            auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant.
              <milestone n="2" unit="section"/> per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac
            Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde
            itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque
            omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur. <milestone n="3" unit="section"/> munera, quibus a Pompeia Sex. Pompei sorore in Sicilia donatus
            est, chlamys et fibula, item bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Bais. post
            reditum in urbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus hereditate adita mox nomine
            abstinuit, quod Gallius aduersarum Augusto partium fuerat. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit. dehinc pubescens Actiaco
            triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae
            filius dexteriore ueheretur. praesedit et asticis ludis et Troiam circensibus lusit
            ductor turmae puerorum maiorum.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis aetatis usque ad
            principatus initia per haec fere transegit. munus gladiatorium in memoriam patris et
            alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus ac locis, primum in foro, secundum in
            amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramento centenum milium; dedit et
            ludos, sed absens: cuncta magnifice, inpensa matris ac uitrici. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Caecili Attici equitis R., ad quem sunt
            Ciceronis epistulae, duxit uxorem; sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene
            conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est
            ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae
            mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane
            etiam uulgo existimabatur. <milestone n="3" unit="section"/> sed Agrippinam et abegisse
            post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et
            <del>t</del>umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum
            ei posthac ueniret. cum Iulia primo concor diter et amore mutuo uixit, mox dissedit et
            aliquanto grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui
            Aquileiae natus infans extinctus est. Drusum fratrem in Germania amisit, cuius corpus
            pedibus toto itinere praegrediens Romam usque peruexit.</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ciuilium officiorum rudimentis regem Archelaum Trallianos et Thessalos, uaria quosque
            de causa, Augusto cognoscente defendit; pro Laodicenis Thyatirenis Chiis terrae motu
            afflictis opemque implorantibus senatum deprecatus est; Fannium Caepionem, qui cum
            Varrone Murena in Augustum conspirauerat, reum maiestatis apud iudices fecit et
            condemnauit. interque haec duplicem curam administrauit, annonae quae artior inciderat,
            et repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in inuidiam uenerant quasi
            exceptos supprimerent non solum uiatores sed et quos sacramenti metus ad eius modi
            latebras compulisset.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Stipendia prima expeditione Cantabrica tribunus militum fecit, dein ducto ad Orientem
            exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit ac pro tribunali diadema imposuit. recepit et
            signa, quae M. Crasso ademerant Parthi. post hoc Comatam Galliam anno fere rexit et
            barbarorum incursionibus et principum discordia inquietam. exin Raeticum Vindelicumque
            bellum, inde Pannonicum, inde Germanicum gessit. <milestone n="2" unit="section"/>
            Raetico atque Vindelico gentis Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico
            quadraginta milia dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus
            adsignatis conlocauit. quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut
            quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere
            honoris. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Magistratus et maturius incohauit et paene iunctim percucurrit, quaesturam praeturam
            consulatum; interpositoque tempore consul iterum etiam tribuniciam potestatem in
            quinquennium accepit.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuit repente secedere seque
            e medio quam longissime amouere: dubium uxorisne taedio, quam neque criminari aut
            dimittere auderet neque ultra perferre posset, an ut uitato assiduitatis fastidio
            auctoritatem absentia tueretur atque etiam augeret, si quando indiguisset sui res p.
            quidam existimant, adultis iam Augusti liberis, loco et quasi possessione usurpati a se
            diu secundi gradus sponte cessisse exemplo M. Agrippae, qui M. Marcello ad munera
            publica admoto Mytilenas abierit, ne aut obstare aut obtrectare praesens uideretur.
              <milestone n="2" unit="section"/> quam causam et ipse, sed postea, reddidit. tunc
            autem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens commeatum petit; neque aut matri
            suppliciter precanti aut uitrico deseri se etiam in senatu conquerenti ueniam dedit.
            quin et pertinacius retinentibus, cibo per quadriduum abstinuit. facta tandem abeundi
            potestate, relictis Romae uxore et filio confestim Ostiam descendit, ne uerbo quidem
            cuiquam prosequentium reddito paucosque admodum in digressu exosculatus.</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>ab Ostia oram Campaniae legens inbecillitate Augusti nuntiata paulum substitit. sed
            increbrescente rumore quasi ad occasionem maioris spei commoraretur, tantum non aduersis
            tempestatibus Rhodum enauigauit, amoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum
            ad eam ab Armenia rediens appulisset. hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore
            suburbano genus uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio
            interdum obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Forte quondam in disponendo die mane praedixerat, quidquid aegrorum in ciuitate esset
            uisitare se uelle; id a proximis aliter exceptum iussique sunt omnes aegri in publicam
            porticum deferri ac per ualitudinum genera disponi. perculsus ergo inopinata re diuque
            quid ageret incertus, tandem singulos circuit excusans factum etiam tenuissimo cuique et
            ignoto. <milestone n="3" unit="section"/> unum hoc modo neque praeterea quicquam notatum
            est, in quo exeruisse ius tribuniciae potestatis uisus sit: cum circa scholas et
            auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio, non
            defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio incesseret.
            sensim itaque regressus domum repente cum apparitoribus prodiit citatumque pro tribunali
            uoce praeconis conuiciatorem rapi iussit in carcerem. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Comperit deinde Iuliam uxorem ob libidines atque adulteria damnatam repudiumque ei suo
            nomine ex auctoritate Augusti remissum; et quamquam laetus nuntio, tamen officii duxit,
            quantum in se esset, exorare filiae patrem frequentibus litteris et uel utcumque
            meritae, quidquid umquam dono dedisset, concedere. <milestone n="5" unit="section"/>
            transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu
            deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab
            hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere
            necessitudines, quarum desiderio teneretur. sed neque impetrauit ultroque etiam
            admonitus est, dimitteret omnem curam suorum, quos tam cupide reliquisset.</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>remansit igitur Rhodi contra uoluntatem, uix per matrem consecutus, ut ad uelandam
            ignominiam quasi legatus Augusto abesset. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Enimuero tunc non priuatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit mediterraneis
            agris abditus uitansque praeternauigantium officia, quibus frequentabatur assidue,
            nemine cum imperio aut magistratu tendente quoquam quin deuerteret Rhodum. et
            accesserunt maioris sollicitudinis causae. namque priuignum Gaium Orienti praepositum,
            cum uisendi gratia traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus M. Lolli
            comitis et rectoris eius. <milestone n="3" unit="section"/> uenit etiam in suspicionem
            per quosdam beneficii sui centuriones a commeatu castra repetentis mandata ad complures
            dedisse ambigua et quae temptare singulorum animos ad nouas res uiderentur. de qua
            suspicione certior ab Augusto factus non cessauit efflagitare aliquem cuiuslibet ordinis
            custodem factis atque dictis suis.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio
            habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in
            dies et inuisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subuerterint ac familiari
            quondam conuiuio mentione eius orta extiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si
            iuberet, Rhodum nauigaturum caputque exulis—sic enim appellabatur—relaturum. <milestone n="2" unit="section"/> quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis
            quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum
            etiam casu. destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex uoluntate maioris fili
            statuere; is forte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit.
            permittente ergo Gaio reuocatus est, uerum sub condicione ne quam partem curamue rei p.
            attingeret.</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et
            praedictionibus ab initio aetatis conceperat. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Praegnans eo Liuia cum an marem editura esset, uariis captaret ominibus, ouum incubanti
            gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per uices usque fouit, quoad pullus
            insigniter cristatus exclusus est. ac de infante Scribonius mathematicus praeclara
            spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc
            adhuc Caesarum potestate. <milestone n="3" unit="section"/> et ingresso primam
            expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud Philippos
            sacratae olim uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent ignibus; et mox, cum
            Illyricum petens iuxta Patauium adisset Geryonis oraculum, sorte tracta, qua monebatur
            ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, euenit ut summum numerum
            iacti ab eo ostenderent; hodieque sub aqua uisuntur hi tali. <milestone n="4" unit="section"/> ante paucos uero quam reuocaretur dies aquila numquam antea Rhodi
            conspecta in culmine domus eius assedit; et pridie quam de reditu certior fieret,
            uestimenta mutanti tunica ardere uisa est. Thrasyllum quoque mathematicum, quem ut
            sapientiae professorem contubernio admouerat, tum maxime expertus est affirmantem naue
            prouisa gaudium afferri; cum quidem illum durius et contra praedicta cadentibus rebus ut
            falsum et secretorum temere conscium, eo ipso momento, dum spatiatur una, praecipitare
            in mare destinasset.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e Carinis ac Pompeiana domo
            Esquilias in hortos Maecenatianos transmigrauit totumque se ad quietem contulit, priuata
            modo officia obiens ac publicorum munerum expers. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M.
            Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare. nec quicquam postea
            pro patre familias egit aut ius, quod amiserat, ex ulla parte retinuit. nam neque
            donauit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut
            peculio referret accepta. nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius
            augendam ac multo magis, postquam Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem
            successionis incumbere;</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status,
            Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi.
            sed nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium
            externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam
            triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia.
              <milestone n="2" unit="section"/> et quanquam saepius reuocaretur, tamen perseuerauit,
            metuens ne uicinus et praeualens hostis instaret ultro cedentibus. ac perseuerantiae
            grande pretium tulit, toto Illyrico, quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et
            Macedoniam interque Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patet, perdomito et in
            dicionem redacto.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>cui gloriae amplior adhuc ex oportunitate cumulus accessit. nam sub id fere tempus
            Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin
            uictores Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset.
            quas ob res triumphus ei decretus est multique et magni honores. <milestone n="2" unit="section"/> censuerunt etiam quidam ut Pannonicus, alii ut Inuictus, nonnulli ut
            Pius cognominaretur. sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens,
            quod se defuncto suscepturus esset. triumphum ipse distulit maesta ciuitate clade
            Variana; nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in
            Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto
            simul sedit; unde populo consalutato circum templa deductus est.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam cladem temeritate et
            neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias sui
            arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione
            belli communicauit. curam quoque solito exactiorem praestitit. traiecturus Rhenum
            commeatum omnem ad certam formulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud
            ripam explorasset uehiculorum onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria.
              <milestone n="2" unit="section"/> trans Rhenum uero eum uitae ordinem tenuit, ut
            sedens in caespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta
            sequentis diei omnia, et si quid subiti muneris iniungendum esset, per libellos daret;
            addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel
            noctis hora uteretur.</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibus ex antiquitate
            repetitis atque etiam legato legionis, quod paucos milites cum liberto suo trans ripam
            uenatum misisset, ignominia notato. proelia, quamuis minimum fortunae casibusque
            permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo
            propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a
            maioribus suis in omni ducatu expertissimo. sed re prospere gesta non multum afuit quin
            a Bructero quodam occideretur, cui inter proximos uersanti et trepidatione detecto
            tormentis expressa confessio est cogitati facinoris.</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>a Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit
            prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat. ac prius quam in
            Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit.
            Batonem Pannonium ducem ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulit, gratiam
            referens, quod se quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus esset
            euadere. prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim
            dedit. dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de
            manubiis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>