<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:89</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:89</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="89"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Ne Graecarum quidem disciplinarum leuiore studio tenebatur. in quibus et ipsis
                     praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam
                     grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde
                     eruditione etiam uaria repletus <del>s</del>per Arei philosophi filiorumque
                     eius Dionysi et Nicanoris contubernium; non tamen ut aut loqueretur expedite
                     aut componere aliquid auderet; nam et si quid res exigeret, Latine formabat
                     uertendumque alii dabat. sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur
                     etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> In euoluendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam
                     praecepta et exempla publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum excerpta
                     aut ad domesticos aut ad exercituum prouinciarumque rectores aut ad urbis
                     magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. etiam libros
                     totos et senatui recitauit et populo notos per edictum saepe fecit, ut
                     orationes Q. Metelli 'de prole augenda' et Rutili 'de modo aedificiorum,' quo
                     magis persuaderet utramque rem non a se primo animaduersam, sed antiquis iam
                     tunc curae fuisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Ingenia saeculi sui omnibus modis fouit. recitantis et benigne et patienter
                     audiit, nec tantum carmina et historias, sed et orationes et dialogos. componi
                     tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur,
                     admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>