<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:86</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:86</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="86"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis
                     atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus';
                     praecipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere. quod quo
                     facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur,
                     neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare
                     dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit
                     exagitabatque nonnumquam; in primis Maecenatem suum, cuius 'myrobrechis,' ut
                     ait, 'cincinnos' usque quaque persequitur et imitando per iocum irridet. sed
                     nec Tiberio parcit et exoletas interdum et reconditas uoces aucupanti. M.
                     quidem Antonium ut insanum increpat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius
                     homines quam intellegant; deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere
                     dicendi ingenium eius, addit haec: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> 'tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut
                     uerbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis, utaris? an
                     potius Asiaticorum oratorum inani<del>bu</del>s sententiis uerborum uolubilitas
                     in nostrum sermonem transferenda?' et quadam epistula Agrippinae neptis
                     ingenium conlaudans: 'sed opus est,' inquit, 'dare te operam, ne moleste
                     scribas et loquaris.'</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>