<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:85</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:85</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="85"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu
                     familiarium uelut in auditorio recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,'
                     quae uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio
                     tradidit perlegenda; item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita
                     sua,' quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> poetica summatim attigit. unus liber extat scriptus ab eo hexametris uersibus,
                     cuius et argumentum et titulus est 'Sicilia'; extat alter aeque modicus
                     'epigrammatum,' quae fere tempore balinei meditabatur. nam tragoediam magno
                     impetu exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam
                     Aiax ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>