<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, uel quod
                     regione Thurina recens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem prospere
                     gesserat. Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus
                     puerilem imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus
                     litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi
                     Lares colitur. sed et a M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thurinus
                     appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit pro obprobrio sibi
                     prius nomen obici. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento
                     maioris auunculi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus
                     Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut
                     Augustus potius uocaretur, non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod
                     loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur,
                     ab auctu uel ab auium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens:</p><l>Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.</l></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>