<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:58</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:58</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Patris patriae cognomen uniuersi repentino maximoque consensu detulerunt ei:
                     prima plebs legatione Antium missa; dein, quia non recipiebat, ineunti Romae
                     spectacula frequens et laureata; mox in curia senatus, neque decreto neque
                     adclamatione, sed per Valerium Messalam is mandantibus cunctis: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> 'quod bonum,' inquit, 'faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar Auguste! sic
                     enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus:
                     senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem.' cui lacrimans
                     respondit Augustus his uerbis—ipsa enim, sicut Messalae, posui—: 'compos factus
                     uotorum meorum, p. c., quid habeo aliud deos immortales precari, quam ut hunc
                     consensum uestrum ad ultimum finem uitae mihi perferre liceat?'</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>