<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>C. Octauius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut
                     equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores
                     operasque campestres proditum; amplis enim innutritus opibus honores et adeptus
                     est facile et egregie administrauit. ex praetura Macedoniam sortitus fugitiuos,
                     residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurin<del>g</del>um agrum tenentis in
                     itinere deleuit, negotio sibi in senatu extra ordinem dato. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> prouinciae praefuit non minore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac
                     Thracibus magno proelio fusis ita socios tractauit, ut epistulae M. Ciceronis
                     extent, quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fama proconsulatum
                     Asiae administrantem hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis uicinum
                     suum Octauium.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>