<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam,
                     Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos ac Salassos,
                     gentes Inalpinas. coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum
                     magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium summouit, ex quibus Suebos
                     et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris
                     conlocauit. alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque
                     afuit a cupiditate quoquo modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut
                     quorundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coegerit mansuros
                     se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam uero nouum genus obsidum,
                     feminas, exigere temptauerit, quod neglegere marum pignera sentiebat; et tamen
                     potestatem semper omnibus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi. neque aut
                     crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore umquam ultus est poena, quam ut
                     captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra
                     tricensimum annum liberarentur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> qua uirtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos
                     pellexit ad amicitiam suam populique Rom. ultro per legatos petendam. Parthi
                     quoque et Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M.
                     Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt obsidesque insuper
                     optulerunt, denique pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso
                     electum probauerunt.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Ianum Quirinum semel atque iterum a condita urbe ante memoriam suam clausum in
                     multo breuiore temporis spatio terra marique pace parta ter clusit. bis ouans
                     ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum. curulis
                     triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo
                     omnes.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Graues ignominias cladesque duas omnino nec alibi quam in Germania accepit,
                     Lollianam et Varianam, sed Lollianam maioris infamiae quam detrimenti, Varianam
                     paene exitiabilem tribus legionibus cum duce legatisque et auxiliis omnibus
                     caesis. hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus existeret, et
                     praesidibus prouinciarum propagauit imperium, ut a peritis et assuetis socii
                     continerentur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> uouit et magnos ludos Ioui Optimo Maximo, si res p. in meliorem statum
                     uertisset: quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat. adeo denique
                     consternatum ferunt, ut per continuos menses barba capilloque summisso caput
                     interdum foribus illideret uociferans: 'Quintili Vare, legiones redde!' diemque
                     cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem
                     nonnulla reuocauit. disciplinam seuerissime rexit. ne legatorum quidem cuiquam,
                     nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. equitem <choice><abbr>R.</abbr><expan>R<ex>omanum</ex></expan></choice>, quod duobus filiis adulescentibus causa detrectandi sacramenti
                     pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem tamen, quod inminere
                     emptioni publicanos uidebat, liberto suo addixit, ut relegatum in agros pro
                     libero esse sineret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit, item alias
                     immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum
                     exauctorauit. cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit.
                     centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione
                     puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per
                     totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque,
                     nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum
                     commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis
                     imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam
                     aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas
                     postularet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in
                     grauiore annona metueretur, bis usus est: semel ad praesidium coloniarum
                     Illyricum contingentium, iterum ad tutelam ripae Rheni fluminis; eosque, seruos
                     adhuc uiris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos, sub
                     priore uexillo habuit, neque aut commixtos cum ingenuis aut eodem modo armatos.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque
                     constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat;
                     has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit. M.
                     Agrippam in Sicilia post naualem uictoriam caeruleo uexillo donauit. solos
                     triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum,
                     numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi
                     ea quibus uellent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> nihil autem minus <del>in</del>perfecto duci quam festinationem temeritatemque
                     conuenire arbitrabatur. crebro itaque illa iactabat: <foreign xml:lang="grc">σπεῦδε</foreign>
                     <foreign xml:lang="grc">βραδέως·</foreign>
                  </p><l><foreign xml:lang="grc">ἀσφαλὴς γάρ ἐστʼ ἀμείνων ἢ θρασὺς στρατηλάτης</foreign>
                     et: 'sat celeriter fieri quidquid fiat satis bene.' proelium quidem aut bellum
                     suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus
                     ostenderetur. nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat
                     esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari
                     posset.</l></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Magistratus atque honores et ante tempus et quosdam noui generis perpetuosque
                     cepit. consulatum uicesimo aetatis anno inuasit admotis hostiliter ad urbem
                     legionibus missisque qui sibi nomine exercitus deposcerent; cum quidem
                     cunctante senatu Cornelius centurio, princeps legationis, reiecto sagulo
                     ostendens gladii capulum non dubitasset in curia dicere: 'hic faciet, si uos
                     non feceritis.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> secundum consulatum post nouem annos, tertium anno interiecto gessit,
                     sequentis usque ad undecimum continuauit, multisque mox, cum deferrentur,
                     recusatis duodecimum magno, id est septemdecim annorum, interuallo et rursus
                     tertium decimum biennio post ultro petit, ut C. et Lucium filios amplissimo
                     praeditus magistratu suo quemque tirocinio deduceret in forum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> quinque medios consulatus a sexto ad decimum annuos gessit, ceteros aut nouem
                     aut sex aut quattuor aut tribus mensibus, secundum uero paucissimis horis. nam
                     die Kal. Ian. cum mane pro aede Capitolini Iouis paululum curuli sella
                     praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum. nec omnes Romae, sed
                     quartum consulatum in Asia, quintum in insula Samo, octauum et nonum Tarracone
                     init.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Triumuiratum rei p. constituendae per decem annos administrauit; in quo
                     restitit quidem aliquamdiu collegis ne qua fieret proscriptio, sed inceptam
                     utroque acerbius exercuit. namque illis in multorum saepe personam per gratiam
                     et preces exorabilibus solus magno opere contendit ne cui parceretur,
                     proscripsitque etiam C. Toranium tutorem suum, eundem collegam patris sui
                     Octaui in aedilitate. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Iulius Saturninus hoc amplius tradit, cum peracta proscriptione M. Lepidus in
                     senatu excusasset praeterita et spem clementiae in posterum fecisset, quoniam
                     satis poenarum exactum esset, hunc e diuerso professum, ita modum se
                     proscribendi statuisse, ut omnia sibi reliquerit libera. in cuius tamen
                     pertinaciae paenitentiam postea T. Vinium Philopoemenem, quod patronum suum
                     proscriptum celasse olim diceretur, equestri dignitate honorauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> in eadem hac potestate multiplici flagrauit inuidia. nam et Pinarium equitem <choice><abbr>R.</abbr><expan>R<ex>omanum</ex></expan></choice>, cum contionante se admissa turba paganorum apud milites subscribere
                     quaedam animaduertisset, curiosum ac speculatorem ratus coram confodi
                     imperauit; et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum
                     maligno sermone carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipitauerit;
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> et Quintum Gallium praetorem, in officio salutationis tabellas duplices ueste
                     tectas tenentem, suspicatus gladium occulere, nec quicquam statim, ne aliud
                     inueniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones et milites raptum e
                     tribunali seruilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidi prius oculis
                     eius sua manu effossis; quem tamen scribit conloquio petito insidiatum sibi
                     coniectumque a se in custodiam, deinde urbe interdicta dimissum naufragio uel
                     latronum insidiis perisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per
                     singula lustra collegam sibi cooptauit. recepit et morum legumque regimen aeque
                     perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter
                     egit, primum ac tertium cum collega, medium solus.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>De reddenda re p. bis cogitauit: primum post oppressum statim Antonium, memor
                     obiectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur; ac rursus
                     taedio diuturnae ualitudinis, cum etiam magistratibus ac senatu domum accitis
                     rationarium imperii tradidit. sed reputans et se priuatum non sine periculo
                     fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseuerauit,
                     dubium euentu meliore an uoluntate. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> quam uoluntatem, cum prae se identidem ferret, quodam etiam edicto his uerbis
                     testatus est: 'ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat
                     atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et
                     moriens ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae
                     iecero.' fecitque ipse se compotem uoti nisus omni modo, ne quem noui status
                     paeniteret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Vrbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque
                     obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam
                     latericiam accepisset. tutam uero, quantum prouideri humana ratione potuit,
                     etiam in posterum praestitit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>publica opera plurima extruxit, e quibus uel praecipua: forum cum aede Martis
                     Vltoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio. fori
                     extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae uidebatur non
                     sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta
                     Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et
                     sortitiones iudicum fierent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto uouerat; sanxit
                     ergo, ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, prouincias cum
                     imperio petituri hinc deducerentur, quique uictores redissent, huc insignia
                     triumphorum conferrent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam
                     desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca
                     Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque
                     iudicum recognouit. Tonanti Ioui aedem consecrauit liberatus periculo, cum
                     expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset
                     seruumque praelucentem exanimasset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque
                     fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae
                     theatrumque Marcelli. sed et ceteros principes uiros saepe hortatus est, ut pro
                     facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis et excultis urbem
                     adornarent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis
                     Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a
                     Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro
                     amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Spatium urbis in regiones uicosque diuisit instituitque, ut illas annui
                     magistratus sortito tuerentur, hos magistri e plebe cuiusque uiciniae lecti.
                     aduersus incendia excubias nocturnas uigilesque commentus est; ad coercendas
                     inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et
                     aedificiorum prolationibus coartatum. quo autem facilius undique urbs adiretur,
                     desumpta sibi Flaminia uia Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus uiris
                     ex manubiali pecunia sternendas distribuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Aedes sacras uetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et
                     ceteras opulentissimis donis adornauit, ut qui in cellam Capitolini Iouis
                     sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una
                     donatione contulerit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre
                     sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci
                     Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra
                     duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque
                     dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque
                     confusum, rursus ad pristinam rationem redegit; in cuius ordinatione Sextilem
                     mensem e suo cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod
                     hoc sibi et primus consulatus et insignes uictoriae optigissent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit, praecipue Vesta lium
                     uirginum. cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne
                     filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret
                     aetas, oblaturum se fuisse eam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> nonnulla etiam ex antiquis caerimonis paulatim abolita restituit, ut Salutis
                     augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios.
                     Lupercalibus uetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuuenes utriusque
                     sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore
                     natu propinquorum. Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus
                     et aestiuis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Proximum a dis immortalibus honorem memoriae ducum praestitit, qui imperium p.
                     R. ex minimo maximum reddidissent. itaque et opera cuiusque manentibus titulis
                     restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu
                     dedicauit, professus e<del>s</del>t edicto: commentum id se, ut ad illorum <add><gap reason="omitted"/></add> uelut ad exemplar et ipse, dum uiueret, et insequentium aetatium
                     principes exigerentur a ciuibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius
                     regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat
                     occisus.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex consuetudine licentiaque
                     bellorum ciuilium durauerant aut per pacem etiam extiterant. nam et grassatorum
                     plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per
                     agros uiatores sine discrimine liberi seruique ergastulis possessorum
                     supprimebantur, et plurimae factiones titulo collegi noui ad nullius non
                     facinoris societatem coibant. igitur grassaturas dispositis per oportuna loca
                     stationibus inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et
                     legitima dissoluit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam,
                        ex<del>c</del>ussit; loca in urbe publica iuris ambigui possessoribus
                     adiudicauit; diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam uoluptas
                     inimicis quaereretur nomina aboleuit condicione proposita, ut si quem quis
                     repetere uellet, par periculum poenae subiret. ne quod autem maleficium
                     negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris
                     ludis occupabantur, actui rerum accommodauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum
                     uocaretur iudicaretque de leuioribus summis. iudices a tricensimo aetatis anno
                     adlegit, id est quinquennio maturius quam solebant. ac plerisque iudicandi
                     munus detractantibus uix concessit, ut singulis decuriis per uices annua
                     uacatio esset et ut solitae agi Nouembri ac Decembri mense res
                     omitterentur.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore ualeret,
                     lectica pro tribunali collocata uel etiam domi cubans. dixit autem ius non
                     diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne
                     culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena, ita fertur
                     interrogasse: 'certe patrem tuum non occidisti?' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia
                     tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul
                     cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad
                     signandum uel errore inductos constitisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat
                     urbano, at prouincialium consularibus uiris, quos singulos cuiusque prouinciae
                     negotiis praeposuisset.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis
                     et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. hanc cum aliquanto
                     seuerius quam ceteras emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit
                     nisi adempta demum lenitaue parte poenarum et uacatione trienni data auctisque
                     praemiis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite,
                     accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium
                     ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum.
                     cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis
                     eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba—erant enim super mille,
                     et quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et praemium adlecti,
                     quos orciuos uulgus uocabat—ad modum pristinum et splendorem redegit duabus
                     lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo uir uirum legit, secunda suo et
                     Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus
                     praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam
                     circumstantibus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tunc quemquam senatorum nisi solum
                     et praetemptato sinu. quosdam ad excusandi se uerecundiam compulit seruauitque
                     etiam excusantibus insigne uestis et spectandi in orchestra epulandique publice
                     ius. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera
                     fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret
                     apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense
                     legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense
                     ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta
                     confici possent; sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de
                     negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset
                     perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam
                     adsentiendum esset.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Auctor et aliarum rerum fuit, in quis: ne acta senatus publicarentur, ne
                     magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus
                     ad mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia
                     constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresue
                     transiret, ut centumuiralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere
                     decemuiri cogerent.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>quoque plures partem administrandae rei p. caperent, noua officia excogitauit:
                     curam operum publicorum, uiarum, aquarum, aluei Tiberis, frumenti populo
                     diuidundi, praefecturam urbis, triumuiratum legendi senatus et alterum
                     recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset. censores creari desitos
                     longo interuallo creauit. numerum praetorum auxit. exegit etiam, ut quotiens
                     consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec optinuit,
                     reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus
                     sed cum altero gereret.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>nec parcior in bellica uirtute honoranda, super triginta ducibus iustos
                     triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Liberis senatorum, quo celerius rei p. assuescerent, protinus uirili toga latum
                     clauum induere et curiae interesse permisit militiamque auspicantibus non
                     tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit; ac ne qui expers
                     castrorum esset, binos plerumque laticlauios praeposuit singulis alis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Equitum turmas frequenter recognouit, post longam intercapedinem reducto more
                     trauectionis. sed neque detrahi quemquam in trauehendo ab accusatore passus
                     est, quod fieri solebat, et senio uel aliqua corporis labe insignibus permisit,
                     praemisso in ordine equo, ad respondendum quotiens citarentur pedibus uenire;
                     mox reddendi equi gratiam fecit eis, qui maiores annorum quinque et triginta
                     retinere eum nollent;</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae
                     reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit,
                     plures admonitione, sed uaria. lenissimum genus admonitionis fuit traditio
                     coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notauitque aliquos,
                     quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R.
                     creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent. cum autem
                     plerique equitum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos e
                     quattuordecim non auderent metu poenae theatralis, pronuntiauit non teneri ea,
                     quibus ipsis parentibusue equester census umquam fuisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab
                     negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit;
                     sed desideranti consuetudinem ueterem concessit rursus, ut sui cuiusque mensis
                     acciperet. comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito
                     ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum, ne quid a
                     quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se diuidebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac
                     seruilis sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime
                     dedit et manumittendi modum terminauit. Tiberio pro cliente Graeco petenti
                     rescripsit, non aliter se daturum, quam si praesens sibi persuasisset, quam
                     iustas petendi causas haberet; et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti
                     ciuitatem negauit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco
                     detrahi aliquid, quam ciuitatis Romanae uulgari honorem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a
                     libertate iusta remouisse, cum et de numero et de condicione ac differentia
                     eorum, qui manumitterentur, curiose cauisset, hoc quoque adiecit, ne uinctus
                     umquam tortusue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Etiam habitum uestitumque pristinum reducere studuit, ac uisa quondam pro
                     contione pullatorum turba indignabundus et clamitans: 'en</p><l>Romanos, rerum dominos, gentemque togatam!' negotium aedilibus dedit, ne quem
                     posthac paterentur in foro circaue nisi positis lacernis togatum
                     consistere.</l></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>