<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>M. Antoni<del>i</del> societatem semper dubiam et incertam
                     reconciliationibusque uariis male focilatam abrupit tandem, et quo magis
                     degenerasse eum a ciuili more approbaret, testamentum, quod is Romae etiam de
                     Cleopatra liberis inter heredes nuncupatis reliquerat, aperiundum recitandumque
                     pro contione curauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> remisit tamen hosti iudicato necessitudines amicosque omnes atque inter alios
                     C. Sosium et T. Domitium tunc adhuc consules. Bononiensibus quoque publice,
                     quod in Antoniorum clientela antiquitus erant, gratiam fecit coniurandi cum
                     tota Italia pro partibus suis. nec multo post nauali proelio apud Actium uicit
                     in serum dimicatione protracta, ut in naue uictor pernoctauerit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione
                     praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta uictoria
                     Brundisium praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis
                     conflictatus, primo inter promunturia Peloponensi atque Aetoliae, rursus circa
                     montes Ceraunios utrubique parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua
                     uehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto; nec amplius quam septem
                     et uiginti dies, donec †ad desideria militum ordinarentur, Brundisii
                     commoratus, Asiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaque Alexandrea, quo
                     Antonius cum Cleopatra confugerat, breui potitus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> et Antonium quidem seras condiciones pacis temptantem ad mortem adegit
                     uiditque mortuum. Cleopatrae, quam seruatam triumpho magno opere cupiebat,
                     etiam psyllos admouit, qui uenenum ac uirus exugerent, quod perisse morsu
                     aspidis putabatur. ambobus communem sepulturae honorem tribuit ac tumulum ab
                     ipsis incohatum perfici iussit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro Diui Iuli, ad
                     quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit. item
                     Caesarionem, quem ex Caesare patre Cleopatra concepisse praedicabat, retractum
                     e fuga supplicio adfecit. reliquos Antoni<del>i</del> reginaeque communes
                     liberos non secus ac necessitudine iunctos sibi et conseruauit et mox pro
                     condicione cuiusque sustinuit ac fouit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>