<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2:10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: nihil conuenientius ducens quam
                     necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum
                     Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant,
                     legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit. ludos autem uictoriae
                     Caesaris non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> et quo constantius cetera quoque exequeretur, in locum tr. pl. forte demortui
                     candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator. sed aduersante
                     conatibus suis M. Antonio consule, quem uel praecipuum adiutorem sperauerat, ac
                     ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione
                     grauissimae mercedis impertiente, ad optimates se contulit, quibus eum inuisum
                     sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae prouincia a Caesare data et
                     per senatum confirmata expellere armis niteretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornauit, ac fraude deprehensa
                     periculum in uicem metuens ueteranos simul in suum ac rei p. auxilium quanta
                     potuit largitione contraxit; iussusque comparato exercitui pro praetore
                     praeesse et cum Hirtio ac Pansa, qui consulatum susceperant, D. Bruto opem
                     ferre, demandatum bellum tertio mense confecit duobus proeliis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum
                     demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis
                     functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae grauiter
                     saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>