<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:73-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:73-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="73" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Simultates contra nullas tam graues excepit umquam, ut non occasione oblata libens
          deponeret. Gai Memmi, cuius asperrimis orationibus non minore acerbitate rescripserat,
          etiam suffragator mox in petitione consulatus fuit. Gaio Caluo post famosa epigrammata de
          reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit. Valerium Catullum, a quo sibi
          uersiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat, satis facientem eadem
          die adhibuit cenae hospitioque patris eius, sicut consuerat, uti perseuerauit.</p></div></div><div n="74" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem
          redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde
          suffigi; Cornelio Phagitae, cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens, ne
          perduceretur ad Sullam, uix praemio dato euaserat, numquam nocere sustinuit; Philemonem a
          manu seruum, qui necem suam per uenenum inimicis promiserat, non grauius quam simplici
          morte puniit; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae
          adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se
          quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex
          fide rettulissent; interrogatusque, cur igitur repudiasset uxorem: 'quoniam,' inquit,
          'meos tam suspicione quam crimine iudico carere oportere.'</p></div></div><div n="75" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>moderationem uero clementiamque cum in administratione tum in uictoria belli ciuilis
          admirabilem exhibuit. denuntiante Pompeio pro hostibus se habiturum qui rei publicae
          defuissent, ipse medios et neutrius partis suorum sibi numero futuros pronuntiauit. quibus
          autem ex commendatione Pompei ordines dederat, potestatem transeundi ad eum omnibus fecit.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> motis apud Ilerdam deditionis condicionibus, cum,
          assiduo inter utrasque partes usu atque commercio, Afranius et Petreius deprehensos intra
          castra Iulianos subita paenitentia interfecissent, admissam in se perfidiam non sustinuit
          imitari. acie Pharsalica proclamauit, ut ciuibus parceretur, deincepsque nemini non suorum
          quem uellet unum partis aduersae seruare concessit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> nec
          ulli perisse nisi in proelio reperientur, exceptis dum taxat Afranio et Fausto et Lucio
          Caesare iuuene; ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et
          priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et
          igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> denique tempore extremo etiam quibus nondum ignouerat,
          cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere; sed et statuas Luci
          Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit; ac si qua posthac aut cogitarentur grauius
          aduersus se aut dicerentur, inhibere maluit quam uindicare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="merged"> itaque et detectas coniurationes conuentusque nocturnos non ultra
          arguit, quam ut edicto ostenderet esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro
          contione denuntiare ne perseuerarent, Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai
          carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam ciuili animo tulit.</p></div></div><div n="76" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Praegrauant tamen cetera facta dictaque eius, ut et abusus dominatione et iure caesus
          existimetur. non enim honores modo nimios recepit: continuum consulatum, perpetuam
          dictaturam praefecturamque morum, insuper praenomen Imperatoris, cognomen Patris patriae,
          statuam inter reges, suggestum in orchestra; sed et ampliora etiam humano fastigio decerni
          sibi passus est: sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et ferculum circensi
          pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, puluinar, flaminem, lupercos, appellationem
          mensis e suo nomine; ac nullos non honores ad libidinem cepit et dedit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> tertium et quartum consulatum titulo tenus gessit contentus dictaturae
          potestate decretae cum consulatibus simul atque utroque anno binos consules substituit
          sibi in ternos nouissimos menses, ita ut medio tempore comitia nulla habuerit praeter
          tribunorum et aedilium plebis praefectosque pro praetoribus constituerit, qui apsente se
          res urbanas administrarent. pridie autem Kalendas Ianuarias repentina consulis morte
          cessantem honorem in paucas horas petenti dedit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> eadem
          licentia spreto patrio more magistratus in pluris annos ordinauit, decem praetoris uiris
          consularia ornamenta tribuit, ciuitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit
          in curiam. praeterea monetae publicisque uectigalibus peculiares seruos praeposuit. trium
          legionum, quas Alexandreae relinquebat, curam et imperium Rufioni liberti sui filio
          exoleto suo demandauit.</p></div></div><div n="77" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>nec minoris inpotentiae uoces propalam edebat, ut Titus Amp<del>r</del>ius scribit: nihil
          esse rem publicam, appellationem modo sine corpore ac specie. Sullam nescisse litteras,
          qui dictaturam deposuerit. debere homines consideratius iam loqui secum ac pro legibus
          habere quae dicat. eoque arrogantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde
          exta quondam nuntiante futura diceret laetiora, cum uellet; nec pro ostento ducendum, si
          pecudi cor defuisset.</p></div></div><div n="78" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Verum praecipuam et exitiabilem sibi inuidiam hinc maxime mouit. adeuntis se cum plurimis
          honorificentissimisque decretis uniuersos patres conscriptos sedens pro aede Veneris
          Genetricis excepit. quidam putant retentum a Cornelio Balbo, cum conaretur assurgere;
          alii, ne conatum quidem omnino, sed etiam admonentem Gaium Trebatium ut assurgeret minus
          familiari uultu respexisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> idque factum eius tanto
          intolerabilius est uisum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praeteruehenti
          sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut
          proclamauerit: 'repete ergo a me Aquila rem publicam tribunus!' et nec destiterit per
          continuos dies quicquam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: 'si tamen per Pontium
          Aquilam licuerit.'</p></div></div><div n="79" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multo arrogantius factum. nam cum in
          sacrificio Latinarum reuertente eo inter inmodicas ac nouas populi acclamationes quidam e
          turba statuae eius coronam lauream candida fascia praeligata inposuisset et tribuni plebis
          <pb n="39"/>Epidius Marullus Caesetiusque Flauus coronae fasciam detrahi hominemque duci in uincula
          iussissent, dolens seu parum prospere motam regni mentionem siue, ut ferebat, ereptam sibi
          gloriam recusandi, tribunos grauiter increpitos potestate priuauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> neque ex eo infamiam affectati etiam regii nominis discutere ualuit,
          quanquam et plebei regem se salutanti Caesarem se, non regem esse responderit et
          Lupercalibus pro rostris a consule Antonio admotum saepius capiti suo diadema reppulerit
          atque in Capitolium Ioui Optimo Maximo miserit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> quin
          etiam uaria fama percrebruit migraturum Alexandream uel Ilium, translatis simul opibus
          imperii exhaustaque Italia dilectibus et procuratione urbis amicis permissa, proximo autem
          senatu Lucium Cottam quindecimuirum sententiam dicturum, ut, quoniam fatalibus libris
          contineretur Parthos nisi a rege non posse uinci, Caesar rex appellaretur.</p></div></div><div n="80" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>quae causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, ne assentiri necesse esset.</p><p>Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepe bini terniue ceperant, in unum omnes
          contulerunt, ne populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam palamque detrectante
          dominationem atque assertores flagitante. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> peregrinis in
          senatum allectis libellus propositus est: 'Bonum factum: ne quis senatori nouo curiam
          monstrare uelit!' et illa uulgo cane bantur:</p><l>Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam:</l><l>Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt.</l><p>Quinto Maximo suffecto trimenstrique
          consule theatrum introeunte, cum lictor animaduerti ex more iussisset, <pb n="40"/>ab uniuersis
          conclamatum est non esse eum consulem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> post remotos
          Caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules
          eos declarantium. subscripsere quidam Luci Bruti statuae: 'utinam uiueres!' item ipsius
          Caesaris:</p><l>Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est:</l><l>hic, quia consules eiecit, rex postremo factus est. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged">
          conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto
          principibus conspirationis. qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad
          suffragia uocantem partibus diuisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in
          Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei
          curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>