<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:65-72</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:65-72</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="65" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a uiribus, tractabatque pari
          seueritate atque indulgentia. non enim ubique ac semper, sed cum hostis in proximo esset,
          coercebat: tum maxime exactor grauissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii
          tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis omnibus quo uellet subito educeret.
          quod etiam sine causa plerumque faciebat, praecipue pluuiis et festis diebus. ac subinde
          obseruandum se admonens repente interdiu uel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut serius
          subsequentis defetigaret.</p></div></div><div n="66" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>fama uero hostilium copiarum perterritos non negando minuendoue, sed insuper amplificando
          ementiendoque confirmabat. itaque cum expectatio aduentus Iubae terribilis esset,
          conuocatis ad contionem militibus: 'scitote,' inquit, 'paucissimis his diebus regem
          adfuturum cum decem legionibus, equitum triginta, leuis armaturae centum milibus,
          elephantis trecentis. proinde desinant quidam quaerere ultra aut opinari mihique, qui
          compertum habeo, credant; aut quidem uetustissima naue impositos quocumque uento in
          quascumque terras iubebo auehi.'</p></div></div><div n="67" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Delicta neque obseruabat omnia neque pro modo exequebatur, sed desertorum ac seditiosorum
          et inquisitor et punitor acerrimus coniuebat in ceteris. ac nonnumquam post magnam pugnam
          atque uictoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciuiendi permittebat,
          iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> nec milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones
          appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad
          speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni. diligebat quoque usque adeo,
          ut audita clade Tituriana barbam capillumque summiserit nec ante dempserit quam
          uindicasset.</p></div></div><div n="68" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>quibus rebus et deuotissimos sibi et fortissimos reddidit. ingresso ciuile bellum
          centuriones cuiusque legionis singulos equites e uiatico suo optulerunt, uniuersi milites
          gratuitam et sine frumento stipendioque operam, cum tenuiorum tutelam locupletiores in se
          contulissent. neque in tam diuturno spatio quisquam omnino desciuit, plerique capti
          concessam sibi sub condicione uitam, si militare aduersus eum uellent, recusarunt.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> famem et ceteras necessitates, non cum obsiderentur
          modo sed et si ipsi alios obsiderent, tanto opere tolerabant, ut Dyrrachina munitione
          Pompeius uiso genere panis ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit
          amouerique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi
          suorum frangerentur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"/><p>Quanta fortitudine dimicarint, testimonio est quod aduerso semel apud Dyrrachium proelio
          poenam in se ultro depoposcerunt, ut consolandos eos magis imperator quam puniendos
          habuerit. ceteris proeliis innumeras aduersariorum copias multis partibus ipsi pauciores
          facile superarunt. denique una sextae legionis cohors praeposita castello quattuor Pompei
          legiones per aliquot horas sustinuit paene omnis confixa multitudine hostilium sagittarum,
          quarum centum ac triginta milia intra uallum reperta sunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> nec mirum, si quis singulorum facta respiciat, uel Cassi Scaeuae centurionis uel Gai
          Acili militis, ne de pluribus referam. Scaeua excusso oculo, transfixus femore et umero,
          centum et uiginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit.
          Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa
          memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios
          agens.</p></div></div><div n="69" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino mouerunt, ciuilibus aliquas, sed
          ut celeriter ad officium redierint, nec tam indulgentia ducis quam auctoritate. non enim
          cessit umquam tumultuantibus atque etiam obuiam semper iit; et nonam quidem legionem apud
          Placentiam, quanquam in armis adhuc Pompeius esset, totam cum ignominia missam fecit
          aegreque post multas et supplicis preces, nec nisi exacta de sontibus poena,
          restituit;</p></div></div><div n="70" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>decimanos autem Romae cum ingentibus minis summoque etiam urbis periculo missionem et
          praemia flagitantes, ardente tunc in Africa bello, neque adire cunctatus est, quanquam
          deterrentibus amicis, neque dimittere; sed una uoce, qua 'Quirites' eos pro militibus
          appellarat, tam facile circumegit et flexit, ut ei milites esse confestim responderint et
          quamuis recusantem ultro in Africam sint secuti; ac sic quoque seditiosissimum quemque et
          praedae et agri destinati tertia parte multauit.</p></div></div><div n="71" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Studium et fides erga clientis ne iuueni quidem defuerunt. Masintham nobilem iuuenem, cum
          aduersus Hiempsalem regem tam enixe defendisset, ut Iubae regis filio in altercatione
          barbam inuaserit, stipendiarium quoque pronuntiatum et abstrahentibus statim eripuit
          occultauitque apud se diu et mox ex praetura proficiscens in Hispaniam inter officia
          prosequentium fascesque lictorum lectica sua auexit.</p></div></div><div n="72" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauit, ut Gaio Oppio comitanti se per
          siluestre iter correptoque subita ualitudine deuersoriolo<del>co</del>, quod unum erat,
          cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit. iam autem rerum potens quosdam etiam infimi
          generis ad amplissimos honores prouexit, cum ob id culparetur, professus palam, si
          grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem
          gratiam relaturum.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>