<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="6" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudauit e more pro rostris.
            <del>s</del>et in amitae quidem laudatione de eius ac patris sui utraque origine sic
          refert:</p><p><quote>Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus
            coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere
            Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum, qui
            plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt
            reges.</quote></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged">
        </p><p>In Corneliae autem locum Pompeiam duxit Quinti Pompei filiam, L. Sullae neptem; cum qua
          deinde diuortium fecit adulteratam opinatus a Publio Clodio, quem inter publicas
          caerimonias penetrasse ad eam muliebri ueste tam constans fama erat, ut senatus
          quaestionem de pollutis sacris decreuerit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>