<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:50</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:50</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="50" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres
          feminas corrupisse, in quibus Postumiam Serui Sulpici<del>i</del>, Lolliam Auli Gabini,
          Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei Muciam. nam certe Pompeio et a Curionibus patre
          et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem
          et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in
          matrimonium recepisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> sed ante alias dilexit Marci
          Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam
          mercatus est et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus
          hastae minimo addixit; cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero: 'quo
          melius,' inquit, 'emptum sciatis, tertia deducta'; existimabatur enim Seruilia etiam
          filiam suam Tertiam Caesari conciliare.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>