<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:49-56</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:49-56</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="49" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et
          perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui Licini notissimos
          uersus:</p><l>Bithynia quicquid</l><l>et p<del>r</del>edicator Caesaris umquam habuit.</l><p>praetereo actiones Dolabellae et
          Curionis patris, in quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam interiorem regiae
          lecticae,' at Curio 'stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> missa etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam suum
          Bithynicam reginam, eique antea regem fuisse cordi, nunc esse regnum. quo tempore, ut
          Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine mentis liberius dicax conuentu
          maximo, cum Pompeium regem appellasset, ipsum reginam salutauit. sed C. Memmius etiam ad
          cyathum †et ui Nicomedi stetisse obicit, cum reliquis exoletis, pleno conuiuio,
          accubantibus nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum refert nomina. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> Cicero uero non contentus in quibusdam epistulis scripsisse a
          satellitibus eum in cubiculum regium eductum in aureo lecto ueste purpurea decubuisse
          floremque aetatis a Venere orti in Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu
          defendenti ei Ny sae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti:
          'remoue,' inquit, 'istaec, oro te, quando notum est, et quid ille tibi et quid illi tute
          dederis.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> Gallico denique triumpho milites eius inter
          cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum
          pronuntiauerunt:</p><l>Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem:</l><l>ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,</l><l>Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem.</l></div></div><div n="50" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres
          feminas corrupisse, in quibus Postumiam Serui Sulpici<del>i</del>, Lolliam Auli Gabini,
          Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei Muciam. nam certe Pompeio et a Curionibus patre
          et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem
          et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in
          matrimonium recepisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> sed ante alias dilexit Marci
          Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam
          mercatus est et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus
          hastae minimo addixit; cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero: 'quo
          melius,' inquit, 'emptum sciatis, tertia deducta'; existimabatur enim Seruilia etiam
          filiam suam Tertiam Caesari conciliare.</p></div></div><div n="51" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>ne prouincialibus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc disticho apparet iactato aeque a
          militibus per Gallicum triumphum:</p><l>urbani, seruate uxores: moechum caluom adducimus.</l><l>aurum in Gallia effutuisti, hic sumpsisti mutuum.</l></div></div><div n="52" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima
          et immensa tribuit, ut Naso scripsit; sed maxime Cleopatram, cum qua et conuiuia in primam
          lucem saepe protraxit et eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit,
          nisi exercitus sequi recusasset, quam denique accitam in urbem non nisi maximis honoribus
          praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare nomine suo passus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> quem quidem nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et
          incessu tradiderunt. M. Antonius adgnitum etiam ab eo senatui adfirmauit, quae scire C.
          Matium et C. Oppium reliquosque Caesaris amicos; quorum Gaius Oppius, quasi plane
          defensione ac patrocinio res egeret, librum edidit, non esse Caesaris filium, quem
          Cleopatra dicat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> Heluius Cinna tr. pl. plerisque
          confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre iussisset cum ipse
          abesset, uti uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot uellet ducere liceret. at ne
          cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater
          quadam eum oratione omnium mulierum uirum et omnium uirorum mulierem appellat.</p></div></div><div n="53" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Vini parcissimum ne inimici quidem negauerunt. Marci Catonis est: unum ex omnibus
          Caesarem ad euertendam rem publicam sobrium accessisse. nam circa uictum Gaius Oppius adeo
          indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositum
          aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae
          aut rusticitatis uideretur arguere.</p></div></div><div n="54" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>abstinentiam neque in imperiis neque in magistratibus praestitit. ut enim quidam
          monumentis suis testati sunt, in Hispania pro consule et a sociis pecunias accepit
          emendicatas in auxilium aeris alieni et Lusitanorum quaedam oppida, quanquam nec imperata
          detrectarent et aduenienti portas patefacerent, diripuit hostiliter. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> in Gallia fana templaque deum donis referta expilauit, urbes diruit
          saepius ob praedam quam ob delictum; unde factum, ut auro abundaret ternisque milibus
          nummum in libras promercale per Italiam prouinciasque diuenderet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> in primo consulatu tria milia pondo auri furatus e Capitolio tantundem
          inaurati aeris reposuit. societates ac regna pretio dedit, ut qui uni Ptolemaeo prope sex
          milia talentorum suo Pompeique nomine abstulerit. postea uero euidentissimis rapinis ac
          sacrilegis et onera bellorum ciuilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia.</p></div></div><div n="55" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Eloquentia militarique re aut aequauit praestantissimorum gloriam aut excessit. post
          accusationem Dolabellae haud dubie principibus patronis adnumeratus est. certe Cicero ad
          Brutum oratores enumerans negat se uidere, cui debeat Caesar cedere, aitque eum elegantem,
          splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo rationem dicendi tenere;
          et ad Cornelium Nepotem de eodem ita scripsit: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> 'quid?
          oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior
          aut crebrior? quis uerbis aut ornatior aut elegantior?' genus eloquentiae dum taxat
          adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus uidetur, cuius etiam ex oratione, quae
          inscribitur 'pro Sardis,' ad uerbum nonnulla transtulit in diuinationem suam. pronuntiasse
          autem dicitur uoce acuta, ardenti motu gestuque, non sine uenustate. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> orationes aliquas reliquit, inter quas temere quaedam feruntur. 'pro
          Quinto Metello' non immerito Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male
          subsequentibus uerba dicentis, quam ab ipso editam; nam in quibusdam exemplaribus inuenio
          ne inscriptam quidem 'pro Metello,' sed 'quam scripsit Metello,' cum ex persona Caesaris
          sermo sit Metellum seque aduersus communium obtrectatorum criminationes purgantis.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> 'apud milites' quoque 'in Hispania' idem Augustus uix
          ipsius putat, quae tamen duplex fertur: una quasi priore habita proelio, altera
          posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus quidem contionandi habuisse eum dicit subita
          hostium incursione.</p></div></div><div n="56" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>reliquit et rerum suarum commentarios Gallici ciuilisque belli Pompeiani. nam Alexandrini
          Africique et Hispaniensis incertus auctor est: alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam
          Gallici belli nouissimum imperfectumque librum suppleuerit. de commentariis Caesaris
          Cicero in eodem Bruto sic refert: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> 'commentarios scripsit
          ualde quidem probandos: nudi sunt, recti et uenusti, omni ornatu orationis tamquam ueste
          detracta; sed dum uoluit alios habere parata, unde sumerent qui uellent scribere
          historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa uolent calamistris inurere, sanos
          quidem homines a scribendo deterruit.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> de isdem
          commentariis Hirtius ita praedicat: 'adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non
          praebita facultas scriptoribus uideatur. <add>cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum
            est admiratio; ceteri enim, quam bene atque emendate,</add> nos etiam, quam facile atque
          celeriter eos perscripserit, scimus.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> Pollio Asinius
          parum diligenter parumque integra ueritate compositos putat, cum Caesar pleraque et quae
          per alios erant gesta temere crediderit et quae per se, uel consulto uel etiam memoria
          lapsus perperam ediderit; existimatque rescripturum et correcturum fuisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="merged"> reliquit et 'de analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac
          praeterea poema quod inscribitur Iter. quorum librorum primos in transitu Alpium, cum ex
          citeriore Gallia conuentibus peractis ad exercitum rediret, sequentes sub tempus Mundensis
          proelii fecit; nouissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et uicensimo die
          peruenit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p rend="merged"> epistulae quoque eius ad senatum extant, quas
          primum uidetur ad paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules et
          duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent. extant et ad Ciceronem, item ad
          familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas
          scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum uerbum effici posset: quae si
          qui inuestigare et persequi uelit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde
          reliquas commutet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p rend="merged"> feruntur et †aituero ab adulescentulo
          quaedam scripta, ut 'Laudes Herculis,' tragoedia 'Oedipus,' item 'Dicta collectanea': quos
          omnis libellos uetuit Augustus publicari in epistula, quam breuem admodum ac simplicem ad
          Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegauerat, misit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>