<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:49</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:49</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="49" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et
          perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui Licini notissimos
          uersus:</p><l>Bithynia quicquid</l><l>et p<del>r</del>edicator Caesaris umquam habuit.</l><p>praetereo actiones Dolabellae et
          Curionis patris, in quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam interiorem regiae
          lecticae,' at Curio 'stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> missa etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam suum
          Bithynicam reginam, eique antea regem fuisse cordi, nunc esse regnum. quo tempore, ut
          Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine mentis liberius dicax conuentu
          maximo, cum Pompeium regem appellasset, ipsum reginam salutauit. sed C. Memmius etiam ad
          cyathum †et ui Nicomedi stetisse obicit, cum reliquis exoletis, pleno conuiuio,
          accubantibus nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum refert nomina. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> Cicero uero non contentus in quibusdam epistulis scripsisse a
          satellitibus eum in cubiculum regium eductum in aureo lecto ueste purpurea decubuisse
          floremque aetatis a Venere orti in Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu
          defendenti ei Ny sae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti:
          'remoue,' inquit, 'istaec, oro te, quando notum est, et quid ille tibi et quid illi tute
          dederis.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> Gallico denique triumpho milites eius inter
          cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum
          pronuntiauerunt:</p><l>Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem:</l><l>ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,</l><l>Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem.</l></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>