<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:45-53</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:45-53</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="45" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore,
          nigris uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo
          linqui atque etiam per somnum exterreri solebat. comitiali quoque morbo bis inter res
          agendas correptus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> circa corporis curam morosior, ut
          non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed uelleretur etiam, ut quidam
          exprobrauerunt, caluitii uero deformitatem iniquissime ferret saepe obtrectatorum iocis
          obnoxiam expertus. ideoque et deficientem capillum reuocare a uertice adsueuerat et ex
          omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpauit
          libentius quam ius laureae coronae perpetuo gestandae. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"/><p>Etiam cultu notabilem ferunt: usum enim lato clauo ad manus fimbriato nec umquam aliter
          quam ut super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura; unde emanasse Sullae dictum
          optimates saepius admonentis, ut male praecinctum puerum cauerent.</p></div></div><div n="46" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra uia
          domo publica. munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt: uillam in
          Nemorensi a fundamentis incohatam magnoque sumptu absolutam, quia non tota ad animum ei
          responderat, totam diruisse, quanquam tenuem adhuc et obaeratum; in expeditionibus
          tessellata et sectilia pauimenta circumtulisse;</p></div></div><div n="47" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Britanniam petisse spe margaritarum, quarum amplitudinem conferentem interdum sua manu
          exegisse pondus; gemmas, toreumata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissime
          <pb n="24"/>comparasse; seruitia rectiora politioraque inmenso pretio, et cuius ipsum etiam puderet,
          sic ut rationibus uetaret inferri;</p></div></div><div n="48" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>conuiuatum assidue per prouincias duobus tricliniis, uno quo sagati palliatiue, altero
          quo togati cum inlustrioribus prouinciarum discumberent. domesticam disciplinam in paruis
          ac maioribus rebus diligenter adeo seuereque rexit, ut pistorem alium quam sibi panem
          conuiuis subicientem compedibus uinxerit, libertum gratissimum ob adulteratam equitis
          Romani uxorem, quamuis nullo querente, capitali poena adfecerit.</p></div></div><div n="49" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et
          perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui Licini notissimos
          uersus:</p><l>Bithynia quicquid</l><l>et p<del>r</del>edicator Caesaris umquam habuit.</l><p>praetereo actiones Dolabellae et
          Curionis patris, in quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam interiorem regiae
          lecticae,' at Curio 'stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> missa etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam suum
          Bithynicam reginam, eique antea regem fuisse cordi, nunc esse regnum. quo tempore, ut
          Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine mentis liberius dicax conuentu
          maximo, cum Pompeium regem appellasset, ipsum reginam salutauit. sed C. Memmius etiam ad
          cyathum †et ui Nicomedi stetisse obicit, cum reliquis exoletis, pleno conuiuio,
          accubantibus nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum refert nomina. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> Cicero uero non contentus in quibusdam epistulis scripsisse a
          satellitibus eum in cubiculum regium eductum in aureo lecto ueste purpurea decubuisse
          floremque aetatis a Venere orti in Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu
          defendenti ei Ny sae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti:
          'remoue,' inquit, 'istaec, oro te, quando notum est, et quid ille tibi et quid illi tute
          dederis.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> Gallico denique triumpho milites eius inter
          cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum
          pronuntiauerunt:</p><l>Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem:</l><l>ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,</l><l>Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem.</l></div></div><div n="50" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres
          feminas corrupisse, in quibus Postumiam Serui Sulpici<del>i</del>, Lolliam Auli Gabini,
          Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei Muciam. nam certe Pompeio et a Curionibus patre
          et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem
          et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in
          matrimonium recepisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> sed ante alias dilexit Marci
          Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam
          mercatus est et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus
          hastae minimo addixit; cum quidem plerisque uilitatem mirantibus facetissime Cicero: 'quo
          melius,' inquit, 'emptum sciatis, tertia deducta'; existimabatur enim Seruilia etiam
          filiam suam Tertiam Caesari conciliare.</p></div></div><div n="51" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>ne prouincialibus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc disticho apparet iactato aeque a
          militibus per Gallicum triumphum:</p><l>urbani, seruate uxores: moechum caluom adducimus.</l><l>aurum in Gallia effutuisti, hic sumpsisti mutuum.</l></div></div><div n="52" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima
          et immensa tribuit, ut Naso scripsit; sed maxime Cleopatram, cum qua et conuiuia in primam
          lucem saepe protraxit et eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit,
          nisi exercitus sequi recusasset, quam denique accitam in urbem non nisi maximis honoribus
          praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare nomine suo passus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> quem quidem nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et
          incessu tradiderunt. M. Antonius adgnitum etiam ab eo senatui adfirmauit, quae scire C.
          Matium et C. Oppium reliquosque Caesaris amicos; quorum Gaius Oppius, quasi plane
          defensione ac patrocinio res egeret, librum edidit, non esse Caesaris filium, quem
          Cleopatra dicat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> Heluius Cinna tr. pl. plerisque
          confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre iussisset cum ipse
          abesset, uti uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot uellet ducere liceret. at ne
          cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater
          quadam eum oratione omnium mulierum uirum et omnium uirorum mulierem appellat.</p></div></div><div n="53" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Vini parcissimum ne inimici quidem negauerunt. Marci Catonis est: unum ex omnibus
          Caesarem ad euertendam rem publicam sobrium accessisse. nam circa uictum Gaius Oppius adeo
          indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositum
          aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae
          aut rusticitatis uideretur arguere.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>