<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:33-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:33-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="33" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi superuenerant, pro
          contione fidem militum flens ac ueste a pectore discissa inuocauit. existimatur etiam
          equestres census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa. nam cum in adloquendo
          adhortandoque saepius digitum laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum
          omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo detracturum
          sibi, extrema contio, cui facilius erat uidere contionantem quam audire, pro dicto
          accepit, quod uisu suspicabatur; promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis fama
          distulit.</p></div></div><div n="34" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Ordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic se habent. Picenum Vmbriam Etruriam
          occupauit et Lucio Domitio, qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio
          tenebat, in dicionem redacto atque dimisso secundum Superum mare Brundisium tetendit, quo
          consules Pompeiusque confugerant quam primum transfretaturi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> hos frustra per omnis moras exitu prohibere conatus Romam iter
          conuertit appellatisque de re publica patribus ualidissimas Pompei copias, quae sub tribus
          legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispania erant, inuasit, professus ante
          inter suos, ire se ad exercitum sine duce et inde reuersurum ad ducem sine exercitu. et
          quanquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariae
          rei penuria retardante breui tamen omnia subegit.</p></div></div><div n="35" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pompeium, per quattuor paene menses maximis
          obsessum operibus, ad extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem Alexandriam
          persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemaeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi
          uidebat, bellum sane difficillimum gessit, neque loco neque tempore aequo, sed hieme anni
          et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium rerum atque
          inparatus. regnum Aegypti uictor Cleopatrae fratrique eius minori permisit, ueritus
          prouinciam facere, ne quandoque uiolentiorem praesidem nacta nouarum rerum materia esset.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit
          urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc occasione temporum
          bellantem iamque multiplici successu praeferocem, intra quintum quam adfuerat diem,
          quattuor quibus in conspectum uenit horis, una profligauit acie; crebro commemorans Pompei
          felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium contigisset. dehinc
          Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refouentis deuicit, Pompei liberos in
          Hispania.</p></div></div><div n="36" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>omnibus ciuilibus bellis nullam cladem nisi per legatos suos passus est, quorum C. Curio
          in Africa periit, C. Antonius in Illyrico in aduersariorum deuenit potestatem, P.
          Dolabella classem in eodem Illyrico, Cn. Domitius Caluinus in Ponto exercitum amiserunt.
          ipse prosperrime semper ac ne ancipiti quidem umquam fortuna praeterquam bis dimicauit:
          semel ad Dyrrachium, ubi pulsus non instante Pompeio negauit eum uincere scire, iterum in
          Hispania ultimo proelio, cum desperatis rebus etiam de consciscenda nece cogitauit.</p></div></div><div n="37" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Confectis bellis quinquiens triumphauit, post deuictum Scipionem quater eodem mense, sed
          interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos. primum et
          excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic
          proximum Africanum, nouissimum Hispaniensem, diuerso quemque apparatu et instrumento.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> Gallici triumphi die Velabrum praeteruehens paene
          curru excussus est axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina quadraginta elephantis
          dextra sinistraque lychnuchos gestantibus. Pontico triumpho inter pompae fercula trium
          uerborum praetulit titulum <quote>veni</quote> · <num>vidi</num> · <num>vici</num> non
          acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.</p></div></div><div n="38" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>ueteranis legionibus praedae nomine in pedites singulos super bina sestertia, quae initio
          ciuilis tumultus numerauerat, uicena quaterna milia nummum dedit. adsignauit et agros, sed
          non continuos, ne quis possessorum expelleretur. populo praeter frumenti denos modios ac
          totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, uiritim diuisit et
          hoc amplius centenos pro mora. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> annuam etiam habitationem
          Romae usque ad bina milia nummum, in Italia non ultra quingenos sestertios remisit.
          adiecit epulum ac uiscerationem et post Hispaniensem uictoriam duo prandia; nam cum prius
          parce neque pro liberalitate sua praebitum iudicaret, quinto post die aliud largissimum
          praebuit.</p></div></div><div n="39" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>edidit spectacula uarii generis: munus gladiatorium, ludos etiam regionatim urbe tota et
          quidem per omnium linguarum histriones, item circenses athletas naumachiam. munere in foro
          depugnauit Furius Leptinus stirpe praetoria et Q. Calpenus senator quondam actorque
          causarum. pyrricham saltauerunt Asiae Bithyniaeque principum liberi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> ludis Decimus Laberius eques Romanus mimum suum egit donatusque
          quingentis sestertiis et anulo aureo sessum in quattuordecim e scaena per orchestram
          transiit. circensibus spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum euripo addito
          quadrigas bigasque et equos desultorios agitauerunt nobilissimi iuuenes. Troiam lusit
          turma duplex maiorum minorumque puerorum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> uenationes
          editae per dies quinque ac nouissime pugna diuisa in duas acies, quingenis peditibus,
          elephantis uicenis, tricenis equitibus hinc et inde commissis. nam quo laxius dimicaretur,
          sublatae metae inque earum locum bina castra exaduersum constituta erant. athletae stadio
          ad tempus extructo regione Marti campi certauerunt per triduum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> nauali proelio in minore Codeta defosso lacu biremes ac triremes
          quadriremesque Tyriae et Aegyptiae classis magno pugnatorum numero conflixerunt. ad quae
          omnia spectacula tantum undique confluxit hominum, ut plerique aduenae aut inter uicos aut
          inter uias tabernaculis positis manerent, ac saepe prae turba elisi exanimatique sint
          plurimi et in his duo senatores.</p></div></div><div n="40" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Conuersus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iam pridem uitio
          pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque
          uindemiarum autumno conpeterent; annumque ad cursum solis accommodauit, ut trecentorum
          sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno
          intercalaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> quo autem magis in posterum ex Kalendis
          Ianuariis nouis temporum ratio congrueret, inter Nouembrem ac Decembrem mensem interiecit
          duos alios; fuitque is annus, quo haec constituebantur, quindecim mensium cum
          intercalario, qui ex consuetudine in eum annum inciderat.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>