<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:27-35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:27-35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="27" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac uoluntatem Octauiam sororis suae neptem,
          quae Gaio Marcello nupta erat, condicionem ei detulit sibique filiam eius in matrimonium
          petit Fausto Sullae destinatam. omnibus uero circa eum atque etiam parte magna senatus
          gratuito aut leui faenore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere uel inuitatos uel
          sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur, libertos insuper seruulosque
          cuiusque, prout domino patronoue gratus qui esset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> tum
          reorum aut obaeratorum aut prodigae iuuentutis subsidium unicum ac promptissimum erat,
          nisi quos grauior criminum uel inopiae luxuriaeue uis urgeret, quam ut subueniri posset a
          se; his plane palam bello ciuili opus esse dicebat.</p></div></div><div n="28" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>nec minore studio reges atque prouincias per terrarum orbem adliciebat, aliis captiuorum
          milia dono offerens, aliis citra senatus populique auctoritatem, quo uellent et quotiens
          uellent, auxilia submittens, superque Italiae Galliarumque et Hispaniarum, Asiae quoque et
          Graeciae potentissimas urbes praecipuis operibus exornans; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> donec, attonitis iam omnibus et quorsum illa tenderent reputantibus, Marcus Claudius
          Marcellus consul edicto praefatus, de summa se re publica acturum, rettulit ad senatum, ut
          ei succederetur ante tempus, quoniam bello confecto pax esset ac dimitti deberet uictor
          exercitus; et ne absentis ratio comitiis haberetur, quando nec plebi scito Pompeius postea
          abrogasset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> acciderat autem, ut is legem de iure
          magistratuum ferens eo capite, quo petitione honorum absentis submouebat, ne Caesarem
          quidem exciperet per obliuionem, ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita
          corrigeret errorem. nec contentus Marcellus prouincias Caesari et priuilegium eripere,
          rettulit etiam, ut colonis, quos rogatione Vatinia Nouum Comum deduxisset, ciuitas
          adimeretur, quod per ambitionem et ultra praescriptum data esset.</p></div></div><div n="29" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo auditum ferunt, difficilius se
          principem ciuitatis a primo ordine in secundum quam ex secundo in nouissimum detrudi,
          summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per Seruium Sulpicium
          alterum consulem. insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in
          consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem
          uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> sed cum obstinatius omnia agi uideret et designatos etiam consules e
          parte diuersa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi beneficium populi adimeretur, aut
          ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus discederent; confisus, ut putant, facilius se,
          simul atque libuisset, ueteranos conuocaturum quam Pompeium nouos milites. cum aduersariis
          autem pepigit, ut dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et
          Cisalpina prouincia uel etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad consul
          fieret.</p></div></div><div n="30" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>uerum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re publica
          facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conuentibusque peractis Rauennae
          substitit, bello uindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se grauius a
          senatu constitutum esset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"/><p>Et praetextum quidem illi ciuilium armorum hoc fuit; causas autem alias fuisse opinantur.
          Gnaeus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque
          populi expectationem, quam de aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere posset, turbare
          omnia ac permiscere uoluisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> alii timuisse dicunt, ne
          eorum, quae primo consulatu aduersus auspicia legesque et intercessiones gessisset,
          rationem reddere cogeretur; cum M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret
          delaturum se nomen eius, simul ac primum exercitum dimisisset; cumque uulgo fore
          praedicarent, ut si priuatus redisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud
          iudices diceret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> quod probabilius facit Asinius Pollio,
          Pharsalica acie caesos profligatosque aduersarios prospicientem haec eum ad uerbum dixisse
          referens: 'hoc uoluerunt; tantis rebus gestis Gaius Caesar condemnatus essem, nisi ab
          exercitu auxilium petissem.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="merged"> quidam putant captum
          imperii consuetudine pensitatisque suis et inimicorum uiribus usum occasione rapiendae
          dominationis, quam aetate prima concupisset. quod existimasse uidebatur et Cicero scribens
          de Officiis tertio libro semper Caesarem in ore habuisse <del>est in Phoenissis: <foreign xml:lang="grc">ei)/per ga\r a)dikei=n</foreign>
            <foreign xml:lang="grc">xrh/, turanni/dos pe/ri ka/lliston a)di/khma: ta\ d'
              a)/lla</foreign>
            <foreign xml:lang="grc">eu)sebei=n xrew/n</foreign></del> Euripidis uersus, quos sic
          ipse conuertit: <quote><l>nam si uiolandum est ius, regnandi gratia</l><l>uiolandum est: aliis rebus pietatem colas.</l></quote></p></div></div><div n="31" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque urbe cessisse nuntiatum esset,
          praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moueretur, et spectaculo publico per
          dissimulationem interfuit et formam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus,
          considerauit et ex consuetudine conuiuio se frequenti dedit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> dein post solis occasum mulis e proximo pistrino ad uehiculum iunctis
          occultissimum iter modico comitatu ingressus est; et cum luminibus extinctis decessisset
          uia, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus
          euasit. consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui prouinciae eius finis erat, paulum
          constitit, ac reputans quantum moliretur, conuersus ad proximos: 'etiam nunc,' inquit,
          'regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.'</p></div></div><div n="32" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>cunctanti ostentum tale factum est. quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens
          repente apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex
          stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosiliuit
          ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. tunc Caesar:
          'eatur,' inquit, 'quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas uocat. iacta alea est,'
          inquit.</p></div></div><div n="33" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi superuenerant, pro
          contione fidem militum flens ac ueste a pectore discissa inuocauit. existimatur etiam
          equestres census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa. nam cum in adloquendo
          adhortandoque saepius digitum laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum
          omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo detracturum
          sibi, extrema contio, cui facilius erat uidere contionantem quam audire, pro dicto
          accepit, quod uisu suspicabatur; promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis fama
          distulit.</p></div></div><div n="34" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Ordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic se habent. Picenum Vmbriam Etruriam
          occupauit et Lucio Domitio, qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio
          tenebat, in dicionem redacto atque dimisso secundum Superum mare Brundisium tetendit, quo
          consules Pompeiusque confugerant quam primum transfretaturi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> hos frustra per omnis moras exitu prohibere conatus Romam iter
          conuertit appellatisque de re publica patribus ualidissimas Pompei copias, quae sub tribus
          legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispania erant, inuasit, professus ante
          inter suos, ire se ad exercitum sine duce et inde reuersurum ad ducem sine exercitu. et
          quanquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariae
          rei penuria retardante breui tamen omnia subegit.</p></div></div><div n="35" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pompeium, per quattuor paene menses maximis
          obsessum operibus, ad extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem Alexandriam
          persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemaeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi
          uidebat, bellum sane difficillimum gessit, neque loco neque tempore aequo, sed hieme anni
          et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium rerum atque
          inparatus. regnum Aegypti uictor Cleopatrae fratrique eius minori permisit, ueritus
          prouinciam facere, ne quandoque uiolentiorem praesidem nacta nouarum rerum materia esset.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit
          urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc occasione temporum
          bellantem iamque multiplici successu praeferocem, intra quintum quam adfuerat diem,
          quattuor quibus in conspectum uenit horis, una profligauit acie; crebro commemorans Pompei
          felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium contigisset. dehinc
          Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refouentis deuicit, Pompei liberos in
          Hispania.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>