<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:17-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:17-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="17" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Catilinae nominatus et apud Nouium Nigrum
          quaestorem a Lucio Vettio indice et in senatu a Quinto Curio, cui, quod primus consilia
          coniuratorum detexerat, constituta erant publice praemia. Curius e Catilina se cognouisse
          dicebat, Vettius etiam chirographum eius Catilinae datum pollicebatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> id uero Caesar nullo modo tolerandum existimans, cum inplorato
          Ciceronis testimonio quaedam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset, ne Curio
          praemia darentur effecit; Vettium pignoribus captis et direpta supellectile male mulcatum
          ac pro rostris in contione paene discerptum coiecit in carcerem; eodem Nouium quaestorem,
          quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset.</p></div></div><div n="18" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam retinentes creditores interuentu sponsorum
          remouit ac neque more neque iure, ante quam prouinciae or<del>di</del>narentur, profectus
          est: incertum metune iudicii, quod priuato parabatur, an quo maturius sociis inplorantibus
          subueniret; pacataque prouincia pari festinatione, non expectato successore ad triumphum
          simul consulatumque decessit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> sed cum edictis iam
          comitis ratio eius haberi non posset nisi priuatus introisset urbem, et ambienti ut
          legibus solueretur multi contra dicerent, coactus est triumphum, ne consulatu
          excluderetur, dimittere.</p></div></div><div n="19" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>e duobus consulatus competitoribus, Lucio Lucceio Marcoque Bibulo, Lucceium sibi
          adiunxit, pactus ut is, quoniam inferior gratia esset pecuniaque polleret, nummos de suo
          communi nomine per centurias pronuntiaret. qua cognita re optimates, quos metus ceperat
          nihil non ausurum eum in summo magistratu concordi et consentiente collega, auctores
          Bibulo fuerunt tantundem pollicendi, ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem
          abnuente eam largitionem e re publica fieri. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"/><p>Igitur cum Bibulo consul creatur. eandem ob causam opera ab optimatibus data est, ut
          prouinciae futuris consulibus minimi negotii, id est siluae callesque, decernerentur. qua
          maxime iniuria instinctus omnibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offensum
          patribus, quod Mithridate rege uicto cunctantius confirmarentur acta sua; Pompeioque
          Marcum Crassum reconciliauit ueterem inimicum ex consulatu, quem summa discordia simul
          gesserant; ac societatem cum utroque iniit, ne quid ageretur in re publica, quod
          displicuisset ulli e tribus.</p></div></div><div n="20" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>inito honore primus omnium instituit, ut tam senatus quam populi diurna acta confierent
          et publicarentur. antiquum etiam rettulit morem, ut quo mense fasces non haberet, accensus
          ante <pb n="9"/>eum iret, lictores pone sequerentur. lege autem agraria promulgata obnuntiantem
          collegam armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum nec quoquam reperto, qui
          super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, qualia multa saepe in
          leuioribus turbis decreta erant, in eam coegit desperationem, ut, quoad potestate abiret,
          domo abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"/><p>Vnus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administrauit, ut nonnulli
          urbanorum, cum quid per iocum testandi gratia signarent, non Caesare et Bibulo, sed Iulio
          et Caesare consulibus actum scriberent bis eundem praeponentes nomine atque cognomine,
          utque uulgo mox ferrentur hi uersus:</p><l>non Bibulo quiddam nuper sed Caesare factum est:</l><l>nam Bibulo fieri consule nil memini. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> campum Stellatem
          maioribus consecratum agrumque Campanum ad subsidia rei publicae uectigalem relictum
          diuisit extra sortem ad uiginti milibus ciuium, quibus terni pluresue liberi essent.
          publicanos remissionem petentis tertia mercedum parte releuauit ac, ne in locatione
          nouorum uectigalium inmoderatius licerentur, propalam monuit. cetera item, quae cuique
          libuissent, dilargitus est contra dicente nullo ac, si conaretur quis, absterrito.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> Marcum Catonem interpellantem extrahi curia per
          lictorem ducique in carcerem iussit. Lucio Lucullo liberius resistenti tantum calumniarum
          metum iniecit, ut ad genua ultro sibi accideret. Cicerone in iudicio quodam deplorante
          temporum statum Publium Clodium inimicum eius, frustra iam pridem a patribus ad plebem
          transire nitentem, eodem die horaque nona transduxit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="merged">
          postremo in uniuersos diuersae factionis indicem <gap reason="omitted"/> inductum praemiis, ut se de
          inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur productusque pro rostris
          auctores ex conpacto nominaret; sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis
          nominatis desperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse ueneno indicem
          creditur.</p></div></div><div n="21" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Sub idem tempus Calpurniam L. Pisonis filiam successuri sibi in consulatu duxit uxorem
          suamque, Iuliam, Gnaeo Pompeio conlocauit repudiato priore sponso Seruilio Caepione, cuius
          uel praecipua opera paulo ante Bibulum inpugnauerat. ac post nouam adfinitatem Pompeium
          primum rogare sententiam coepit, cum Crassum soleret essetque consuetudo, ut quem ordinem
          interrogandi sententias consul Kal. Ianuariis instituisset, eum toto anno conseruaret.</p></div></div><div n="22" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Socero igitur generoque suffragantibus ex omni prouinciarum copia Gallias potissimum
          elegit, †cuius emolumento et oportunitate idonea sit materia triumphorum. et initio quidem
          Galliam Cisalpinam Illyrico adiecto lege Vatinia accepit; mox per senatum Comatam quoque,
          ueritis patribus ne, si ipsi negassent, populus et hanc daret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> quo gaudio elatus non temperauit, quin paucos post dies frequenti curia
          iactaret, inuitis et gementibus aduersaris adeptum se quae concupisset, proinde ex eo
          insultaturum omnium capitibus; ac negante quodam per contumeliam facile hoc ulli feminae
          fore, responderit quasi adludens: in Suria quoque regnasse Sameramin magnamque Asiae
          partem Amazonas tenuisse quondam.</p></div></div><div n="23" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Functus consulatu Gaio Memmio Lucioque Domitio praetoribus de superioris anni actis
          referentibus cognitionem senatui detulit; nec illo suscipiente triduoque per inritas
          altercationes absumpto in prouinciam abiit. et statim quaestor eius in praeiudicium
          aliquot criminibus arreptus est. mox et ipse a Lucio Antistio tr. pl. postulatus appellato
          demum collegio optinuit, cum rei publicae causa abesset reus ne fieret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> ad securitatem ergo posteri temporis in magno negotio habuit obligare
          semper annuos magistratus et e petitoribus non alios adiuuare aut ad honorem pati
          peruenire, quam qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam; cuius pacti non
          dubitauit a quibusdam ius iurandum atque etiam syngrapham exigere.</p></div></div><div n="24" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod
          praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem prouinciae suae
          Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent,
          perfecitque †utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias priuato
          sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, uocabulo quoque Gallico—Alauda
          enim appellabatur—, quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea uniuersam
          ciuitate donauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> nec deinde ulla belli occasione, ne
          iniusti quidem ac periculosi abstinuit, tam foederatis quam infestis ac feris gentibus
          ultro lacessitis, adeo ut senatus quondam legatos ad explorandum statum Galliarum
          mittendos decreuerit ac nonnulli dedendum eum hostibus censuerint. sed prospere
            <del>de</del>cedentibus rebus et saepius et plurium quam quisquam umquam dierum
          supplicationes impetrauit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>