<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2:10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="10" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornauit porticibus ad
          tempus extructis, in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur. uenationes
          autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque
          inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus, euenisse
          sibi quod Polluci: ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris
          uocaretur, ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto
          paucioribus quam destinauerat paribus; nam cum multiplici undique familia conparata
          inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere
          Romae liceret.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>