<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:9.26.8-9.31.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:9.26.8-9.31.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="26" subtype="letter"><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>'At enim alia condicio oratorum, alia poetarum. Quasi vero M. Tullius minus audeat! Quamquam hunc omitto; neque enim ambigi puto. Sed Demosthenes ipse, ille norma oratoris et regula, num se cohibet et comprimit, cum dicit illa notissima: <foreign xml:lang="grc">ἄνθρωποι μιαροοὶ καὶ κόλακες καὶ ἀλάστορες</foreign> et rursus <foreign xml:lang="grc">οὐ λίθοις ἐτείχισα τὴν πόλιν οὐδὲ πλίνθοις ἐγω</foreign> et statim <foreign xml:lang="grc">οὐκ ἐκ μὲν θαλάττης τὴν<gap reason="lost"/>εὔβοιαν προβαλέσθαι πρὸ τῆς<gap reason="lost"/>Ἀττικῆς</foreign> et alibi: <foreign xml:lang="grc">ἐγὼ δὲ οἶμαι μέν, ὦ ἄνδρες<gap reason="lost"/>Ἀθηναῖοι, νὴ τοὺς θεοὺς ἐκεῖνον μεθύειν τῷ μεγέθει τῶν πεπραγμένων</foreign>? </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Iam quid audentius illo pulcherrimo ac longissimo excessu: <foreign xml:lang="grc">νόσημα γάρ</foreign>? Quid haec breviora superioribus, sed audacia paria: <foreign xml:lang="grc">τότε ἐγὼ μὲν τῷ<gap reason="lost"/>πύθωνι θρασυνομένῳ καὶ πολλῷ ῥέοντι καθʼ ὑμῶν</foreign>? Ex eadem nota <foreign xml:lang="grc">ὅταν δὲ ἐκ πλεονεξίας καὶ πονηρίας τις ὥσπερ οὗτος ἰσχύσῂ, ἡ πρώτη πρόφασις καὶ μικρὸν πταῖσμα ἅπαντα ἀνεχαίτισε καὶ διέλυσε</foreign>. Simile his <foreign xml:lang="grc">ἀπεσχοινισμένος ἅπασι τοῖς ἐν τῇ πόλει δικαίοις</foreign> et ibidem <foreign xml:lang="grc">σὺ τὸν εἰς ταῦτα ἔλεον προδέδωκας,<gap reason="lost"/>Ἀριστόγειτον, μᾶλλον δʼ ἀνῄρηκας ὅλως. μὴ δή, πρὸς οὓς αὐτὸς ἔχωσας λιμένας καὶ προβόλων ἐνέπλησας, πρὸς τούτους ὁρμίζου</foreign>. Et dixerat: <foreign xml:lang="grc">τούτῳ δʼ οὐδένα ὁρῶ τ͂ν τόπων τούτων βάσιμον ὄντα, ἀλλὰ πάντα ἀπόκρημνα, φάραγγας, βάραθρα</foreign>. Et deinceps <foreign xml:lang="grc">δέδοικα, μὴ δόξητέ τισι τὸν ἀεὶ βουλόμενον εἶναι πονηρὸν τῶν ἐν τῇ πόλει ποιδοτριβεῖν</foreign>, nec satis: <foreign xml:lang="grc">οὐδὲ γὰρ τοὺς προγόνους ὑπολαμβάνω τὰ δικαστήρια ταῦτα ὑμῖν οἰκοδομῆσαι, ἵνα τοὺς τοιούτους ἐν αὐτοῖς μοσχεύητε</foreign>, ad hoc: <foreign xml:lang="grc">εἰ δὲ κάπηλός ἐστι πονηρίας καὶ παλιγκάπηλος καὶ μεταβολεύς</foreign> et mille talia, ut praeteream quae ab Aeschine <foreign xml:lang="grc">θαύματα</foreign>, non <foreign xml:lang="grc">ῥήματα</foreign> vocantur.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>In contrarium incidi: dices hunc quoque ob ista culpari. Sed vide, quanto maior sit, qui reprehenditur, ipso reprehendente et maior ob haec quoque; in aliis enim vis, in his granditas eius elucet. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Num autem Aeschines ipse eis, quae in Demosthene carpebat, abstinuit? <foreign xml:lang="grc">χρὴ γὰρ τὸ αὐτὸ φθέγγεσθαι τὸν ῥήτορα καὶ τὸν νόμον; ὅταν δὲ ἑτέραν μὲν φωνὴν ἀφιῇ ὁ νόμος, ἑτέραν δὲ ὁ ῥήτωρ</foreign>. Alio loco: <foreign xml:lang="grc">ἔπειτα ἀναφαίνεται περὶ πάντων ἐν τῷ ψηφίσματι</foreign> Iterum alio: <foreign xml:lang="grc">ἀλλʼ ἐγκαθήμενοι καὶ ἐνεδρεύοντες ἐν τῇ ἀκροάσει εἰσελαύνετε αὐτὸν εἰς τοὺς παρανόμους λόγους</foreign>. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Quod adeo probavit, ut repetat: <foreign xml:lang="grc">ἀλλʼ ὥσπερ ἐν ταῖς ἱπποδρομίαις ἐς τὸν τοῦ πράγματος αὐτὸν δρόμον εἰσελαύνετε</foreign>. Iam illa custoditius pressiusque: <foreign xml:lang="grc">σὺ δὲ ἑλκοποιεῖς ... ἢ συλλαβόντες ὡς λῃστὴν τῶν πραγμάτων διὰ τῆς πολιτείας πλέοντα</foreign>; </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Exspecto, ut quaedam ex hac epistula ut illud 'gubernacula gemunt' et 'dis maris proximus' isdem notis quibus ea, de quibus scribo, confodias; intellego enim me, dum veniam prioribus peto, in illa ipsa quae adnotaveras incidisse. Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus. Aut enim tu me timidum aut ego te temerarium faciam. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="27" subtype="letter"><head>C. Plinius Paterno suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quantum denique numen sit historiae, cum frequenter alias tum proxime sensi. Recitaverat quidam verissimum librum, partemque eius in alium diem reservaverat. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Ecce amici cuiusdam orantes obsecrantesque, ne reliqua recitaret. Tantus audiendi quae fecerint pudor, quibus nullus faciendi quae audire erubescunt. Et ille quidem praestitit quod rogabatur - sinebat fides -; liber tamen ut factum ipsum manet manebit legeturque semper, tanto magis quia non statim. Incitantur enim homines ad noscenda quae differuntur. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="28" subtype="letter"><head>C. Plinius Romano suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te venire praesertim desideratas oportebat. Quarum una iniungis mihi iucundissimum ministerium, ut ad Plotinam sanctissimam feminam litterae tuae perferantur: perferentur. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Eadem commendas Popilium Artemisium: statim praestiti quod petebat. Indicas etiam modicas te vindemias collegisse: communis haec mihi tecum, quamquam in diversissima parte terrarum, querela est. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Altera epistula nuntias multa te nunc dictare nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes. Gratias ago; agerem magis si me illa ipsa, quae scribis aut dictas, legere voluisses. Et erat aequum ut te mea ita me tua scripta cognoscere, etiamsi ad alium quam ad me pertinerent. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Polliceris in fine, cum certius de vitae nostrae ordinatione aliquid audieris, futurum te fugitivum rei familiaris statimque ad nos evolaturum, qui iam tibi compedes nectimus, quas perfringere nullo modo possis. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Tertia epistula continebat esse tibi redditam orationem pro Clario eamque visam uberiorem, quam dicente me audiente te fuerit. Est uberior; multa enim postea inserui. Adicis alias te litteras curiosius scriptas misisse; an acceperim quaeris. Non accepi et accipere gestio. Proinde prima quaque occasione mitte appositis quidem usuris, quas ego - num parcius possum? - centesimas computabo. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="29" subtype="letter"><head>C. Plinius Rustico suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Ut satius unum aliquid insigniter facere quam plura mediocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid insigniter. Quod intuens ego variis me studiorum generibus nulli satis confisus experior. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Proinde, cum hoc vel illud leges, ita singulis veniam ut non singulis dabis. An ceteris artibus excusatio in numero, litteris durior lex, in quibus difficilior effectus est? Quid autem ego de venia quasi ingratus? Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est. Mihi tamen venia sufficit. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="30" subtype="letter"><head>C. Plinius Gemino suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Laudas mihi et frequenter praesens et nunc per epistulas Nonium tuum, quod sit liberalis in quosdam: et ipse laudo, si tamen non in hos solos. Volo enim eum, qui sit vere liberalis, tribuere patriae propinquis, affinibus amicis, sed amicis dico pauperibus, non ut isti qui iis potissimum donant, qui donare maxime possunt. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Hos ego viscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed aliena corripere. Sunt ingenio simili qui quod huic donant auferunt illi, famamque liberalitatis avaritia petunt. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Primum est autem suo esse contentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem foventemque orbe quodam socialitatis ambire. Quae cuncta si facit iste, usquequaque laudandus est; si unum aliquid, minus quidem, laudandus tamen: </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>tam rarum est etiam imperfectae liberalitatis exemplar. Ea invasit homines habendi cupido, ut possideri magis quam possidere videantur. Vale.</p></div></div><div type="textpart" n="31" subtype="letter"><head>C. Plinius Sardo suo s. </head><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Postquam a te recessi, non minus tecum, quam cum ad te fui. Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime - non enim mentiar -, quae de me scripsisti, in quibus quidem percopiosus fuisti. Quam multa, quam varia, quam non eadem de eodem nec tamen diversa dixisti! </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>