<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:9.2.1-9.2.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:9.2.1-9.2.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Facis iucunde quod non solum plurimas epistulas meas verum etiam longissimas flagitas; in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt. Praeterea nec materia plura scribendi dabatur. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Neque enim eadem nostra condicio quae M. Tulli, ad cuius exemplum nos vocas. Illi enim et copiosissimum ingenium, et par ingenio qua varietas rerum qua magnitudo largissime suppetebat; </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte volumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Sed nihil minus aptum arbitramur, cum arma vestra cum castra, eum denique cornua tubas sudorem pulverem soles cogitamus. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Habes, ut puto, iustam excusationem, quam tamen dubito an tibi probari velim. Est enim summi amoris negare veniam brevibus epistulis amicorum, quamvis scias illis constare rationem. Vale.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>