<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.6.3-7.6.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.6.3-7.6.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Assistebam Vareno iam tantum ut amicus et tacere decreveram. Nihil enim tam contrarium quam si advocatus a senatu datus defenderem ut reum, cui opus esset ne reus videretur. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Cum tamen finita postulatione Nigrini consules ad me oculos rettulissent, 'Scietis' inquam 'constare nobis silentii nostri rationem, cum veros legatos provinciae audieritis.' Contra Nigrinus: 'Ad quem missi sunt?' Ego: 'Ad me quoque: habeo decretum provinciae.' </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Rursus ille: 'Potest tibi liquere.' Ad hoc ego: 'Si tibi ex diverso liquet, potest et mihi quod est melius liquere. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis exposuit, postulavitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium fieret. Respondit Magnus iterumque Polyaenus. Ipse raro et breviter interlocutus multum me intra silentium tenui. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>