<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.31.1-7.31.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.31.1-7.31.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="31" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Claudius Pollio amari a te cupit dignus hoc ipso quod cupit, deinde quod ipse te diligit; neque enim fere quisquam exigit istud nisi qui facit. Vir alioqui rectus integer quietus ac paene ultra modum - si quis tamen ultra modum - verecundus. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Hunc, cum simul militaremus, non solum ut commilito inspexi. Praeerat alae miliariae; ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Postea promotus ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus ab insito abstinentiae amore deflexit; numquam secundis rebus intumuit; numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus. Etenim qua gloria dignum est, summo viro in tanta eligendi facultate praecipue placuisse! </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Anni Bassi gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius - nam studia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Pulchrum istud et raritate ipsa probandum, cum plerique hactenus defunctorum meminerint ut querantur. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Hunc hominem appetentissimum tui, mihi crede, complectere apprehende, immo et invita, ac sic ama tamquam gratiam referas. Neque enim obligandus sed remunerandus est in amoris officio, qui prior coepit. Vale.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>