<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.18.1-7.18.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:7.18.1-7.18.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Deliberas mecum quemadmodum pecunia, quam municipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salva sit. Honesta consultatio, non expedita sententia. Numeres rei publicae summam: verendum est ne dilabatur. Des agros: ut publici neglegentur. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Equidem nihil commodius invenio, quam quod ipse feci. Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi; eundem vectigali imposito recepi, tricena milia annua daturus. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Per hoc enim et rei publicae sors in tuto nec reditus incertus, et ager ipse propter id quod vectigal large supercurrit, semper dominum a quo exerceatur inveniet. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Nec ignoro me plus aliquanto quam donasse videor erogavisse, cum pulcherrimi agri pretium necessitas vectigalis infregerit. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Sed oportet privatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre, multoque diligentius muneri suo consulere quam facultatibus. Vale.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>